BCCCAP00000000000000000000424

:80 DE EXTENSIONE PAUPJ~RTATIS piebat fratres « Ordinis S. Francisci, qui Minores de Observantia vocantur », non autem Fratres Oapuccinos (1). 3° Decretum vero die 3 decembris publicatum excipit primo loco Fratres Oapuccinos simul cum Minoribus de Observantia. Ouinam vero assignanda haec textus mutatio 1 Perquiramus lucem in Actis Ooncilii. Textus mutatio, vi cuius etiam Oapuccini a generali conces– sione excluduntur, facta est a die 27 novembris, quo absolvitur examinatio canonum de regularfüus et monialibus, ad diem 3 decembris, quo decreti textns de:finitivus publici inris evadit. Acta Ooncilii evolvendo apparet aliquid mirum talis textus mutatio. En admirationis ratio. Discussio canonum de regula– ribus fuit peracta in Congregationibus habitis diebus 23 usque ad 27 novembris (2); licet plerique ínter Patres, una aliave ducti ratione, « non placet » de praedicto canone conclamaverint, nul– lus temen expressis verbis pro Oapuccinorum exceptione inter– cessit, immo sententia Patrum sacri Ooncilii praevalel..lat ad omnem exceptionem auferendam, ita enim constat ex summa oensurarnm, quae fuerunt adversus hos canones reformatorios factae: In 4: Tollant·ur exceptiones, et ibi bona stabilia « addatur in, commimi » (3). Defectus favore Oapuccinorum intercessionis non est certe adscribendus Patrum inconsiderationi, vel eorum ignorantiae Ordinis nostri, nam licet Reforrnatio nostra tantum 35 anuos vitae legalis habuisset, plenissime iam agnoscebatur a Patribus Ooncilii, qui Oapuccinorum iura hac etiam occasione tutantur strenue in re tamen omnino diversa. Can. 3 de refornuttione Regnlariiim, immediate nostro canoni praecedens, precipiebat, ut in singulis Ordinibus aequalitas in vestitu servaretur (4); ideo Oapuccini, qui iuridice adhuc erant (1) « Concedit sancta synodns omnibns lv!endicantibus, exceptis fratribus Or– dinis S. Fmnoisci, qni Minores de Observantia vocantur .... ut deinceps bona im– mobilia eis possidere liceat ». Can. 4, in ST. EHSES, loo. cit., p. 1037; cf. etiam A. 'I'ñEINER, Acta Goncilii Tridentini, t. II, p. 485, Zagabriae, 1874. (2) Cf. ST. Emrns, op. oit., t, IX, p. 1044-1067 : corrigendus est L. Pastor, qui scripsit.: a 23 usque ad 25 novembris canonnm protmctam esse discussionem. Cf. ,Storia dei Papi, t. VII, p. 259. Nota etiam, quod « canones » dicimus et non capita, -quia in schemate divisio erat per canones. (3) Cf. ST. EHSES, ibid., p. 1067. (4) Cf. ST. EHSES, ibid., p. 1036.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz