BCCCAP00000000000000000000424

78 DE EXTENSIONE PAUPERTATIS 3° Redit-us. 43. - Interdictum est quoque Mendicantibus vi paupertatis in communi reditus certos stabilesque percipere in sustentatio– nem religiosorum. Reditus ius est actione civili munitum ad aliquid determi– nato tempore, e. gr. annuatim, percipiendum (1). Reditus annui aliiqne certi et stabiles a iure ínter bona im– mobilia computantur, et ideo prohibentur etiam Mendicantibus, quorum paupertati repugnant, praecise ex eo, quod thesauriza– tionem aliquam et pi·ovisionem in futurum praeseferunt, quae mendicitatis incertitudinem destruunt (2) . .Alia potiori quidem ratione Regulae .Seraphicae professori– bus ornnes omnino reditus prohibentur, scilicet, ob plenam eo– rum incapacitatem ad iura aliqua in bona temporalia externa possidenda (3). Ideo iure illi Mendicantes, qui altissimam pau– pertatem in communi pro:fitentur, quidquid fixum et stabile est ad vitae sustentat,ionem, ut immobilia bona, possessiones, redi– tus, habere prohibentnr, ita ut tamquam advenae et veri peregrini in hoc saeculo ambulare coga,ntur. Haec Fratrum Oapuccinorum paupertas in communi a Refor– mationis exordio usque ad Ooncilium Tridentinum fuit sancte et inviolabiliter custodita, reiectis omnibus privilegiis pontificjjs re– laxativis (4). Ooncilium Tridentinum illam solemniter recognovit, Cf. A O, 1908, t. XXIV, p. 22. Legislatio vero sequens sine dubio ad abusus im– pediendos decernit, quod neo vinen.e, nec arbores in hortulis excidantur sine Vi– carii Proviucia!is licentia. Const. 1552, n. 80. (1) Cf. ANT. DE CoRDUBA, op. cit., cap. VI, q. X, p. 32 st. ; definitio ista re– cepta foit a nonuullis expositoribus Capucoinis huius primi saeculi, Cf. HIERO– NYMUS DE SORBO, op. cit., v. paupertas, p. 298; HIERONYMUS A POLITIO, op. cit., cap. VI, n. 42, p. 480. (2) Cf. c. 1, V, 11 in Clero. c. 1197. (3) Cf. Abbas Panormitanus, Conwientaria in Decretaliwm Libros, t. VII, cap. XVII, p. 186, Venetiis, 1617; F. SUAREz, loe. cit., lib. VIII, cap. XVII, n. 17, p. 666. Expositores omnes ad caput VI; IOANNES A FANO, Discorso cfrca l'osser– vanza della poverta, in A O, t. XXVII, p. 233. (4) Cf. Brnve Martini Y Ad Statu1n Ordinis, 23 ang. 1430: B F, VII, 739. Roo Breve a Sixto IV foit confirmatum per Litteras Dum frnctus uberes, 28 febr. 1471, apud Wadding., .Annales, t. XIV, 538, qnarum vi Fratres Minores per procaratorem Rom:1u11e Ecclesiae poterant licite possessiones, reditus et cetera habere ad com– modnm utilitatemque frntrum. Talia privilegia fnerunt in Constitntionibus ca– puccinis renuntiata.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz