BCCCAP00000000000000000000424

74 DE ESSENTIA PAUPERTAT!S in conventibus, cellis, ecclesiis custo<liendam (1) ; parcitatem de– nique in rerum usu ad evangelicam paupertatem spectare asse– runt (2). Quae omnia absque dubio demonstrant, quomodo Ordo no– ster ab initio, huta doctrinam ante lites exortas traditionalem (3), limitationem in rerum usu considerabat ad votum paupertatis pertinere. 38. - Corollarium, ex omnibus hucusque relatis, sponte fluens, sub aspectu iuridico vere singulare, est: Ordinem nostrum omnesque personas si ve physicas sive morales intra Ordinem vi voti paupertatis omni capacitate patrimoniali privatas esse. Proinde merito docetur a canonistis capacitatem patrimonialem, a fortiori patrimonium realiter possessum, non esse personae moralis essentiale constitutivum, et exemplo con:firrnatur falsi– tas sic dictae Zweckverniogens-Theorie (4). Haereditas, portio, patrimonium nostrum est illud pauperum, i. e. mendicitas, secundum Seraphici Patris verba: « Haec (pau– pertas) sit portio vestra, quae perducit in terram viventium, cui, dilectissimi fratres, totaliter inhaerentes nihil aliud pro nomine Domini nostri Jesn Ohristi iu perpetuum sub coelo habere veli– tis » (5) (1) Cf. Const. 1529, n. 47; Const. 1536, n. 73: « Ne li Frati permettino che per loro sianno fabricati (lochi), se non sarauno secundo la sanctissima povertade, qnale havemo promessa ». Haec verba in Const. 1552 ita immutantnr: « se non ·saranno convenienti all'altissima poverta santa, che nella Regola promessa col •voto httLbinmo" (n. 73). (2) Cf. Const. 1536, n. 67. (3) Cf. P. GRATIEN, op. cit., p. 404. (4) Cf. GOMMARUS MICHIELS, Principia genei-alia de personis, p. 366-367; WERNZ– 'VIDAL, De Personis, p. 27 in i1ot. 2. (5) Regula S. JJrancisci, o. vr, ed. cit., p. 59.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz