BCCCAP00000000000000000000424

66 DE ESSENTIA PAUPER'rATIS Art. 3. - TRADITAE DOO'l'RINAE PER TEXTUS LEG.A.T,ES OOMPROBATIO 34. - Paupertas modo descripta his verbis in seraphica Re– gula invenitur praecepta.: « Fratres nihil sibi approprient nec domum, nec locum, nec aliquarn rem >> (1). Verba ista huta re– petitas et authenticas Summorum Pontificum expositiones, atque unanimem doctorurn sententiarn praeceptum continent inhibito– rium de bonis tum immobilibus tum mobilibus intelligendurn non solum pro paupertate individuali, sed et pro collectiva. Plu– rima hoc loco poterant proferri documenta, sed haud necessarium visum est textuum legalium contexere seriern ad probandam rem communiter acquisitam. Sufficiat duo tantum. Pontificum afferre testimonia. Gregorius IX in bulla Quo elongctti (28 sept. 1230) paucis transactis annis a morte Fundatoris (1226), haec declarabat : « Praeterea cum ipsa Regula contineatur expresse quod fratres. nihil sibi approprient nec domum, nec locum, nec rem ali– quam ... ; praesertim cum iam dixerint aliqni proprietatern mo– bilium pertinere ad totum Ordinem: dicimns itaque quo<l neque in communi, nec in speciali debent proprietatem. habere » (2). Et forsitan meminisse iuvabit Gregorium IX amicum et col– laboratorem S. P. Francisci fuisse in Regulae com.positione. Lucidiori modo Olemens V in Oonst. Exivi ltanc pauperta– tem adumbrat declarans : « Proinde qunm vir sanctus, pauper– tatis praemissae in regulam modnm exprimens, dixerit in ea– dem: Fratres nihil sibi approprient, nec domnm, nec locum, nec aliquam rem, sed tanqua,m peregrini et advenae, in hoc saecnlo in paupertate et humilitate Domino famulantes, vadant pro eleemmosyna confidenter, sicque declaratum exstitit per nonnul– los praedecessores nostros Romanos Pontifices, hanc expropria– tionem intelligi debere tam in speciali quam etiam in communi, propter quod et rerum omninm concessarnm, ablatarnm, et do– natarum frakibus (quas et quarnm usum, facti scilicet, Ordini vel ipsis fratribus licet habere), propl'ietatem et dominium in (1) Cf. Opuscula S. P. Francisci, p. 68. (2) Cf. B C, t. VI, p. 11.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz