BCCCAP00000000000000000000424

DE ESSENTIA PAUPERTATIS super cibos, domus, et res omnes, quibus indigent ad susten– tationem vitae et exsecutionem o:fficiorum, pleno et libero apud Ponti:ficem vel benefactores concessarum rernm dominio, rema– nente, cum potestate sibi omnia ad libitum revocandi, et aliis tribuendi cum maluerint (1). Ita non tantum a priori, sed etiam a consimili nostrae pau– pertatis iuridicae firmatur possibilitas. 3) Rerum dominium nequit sine acceptatione acquiri; pos– sunt autem Fratres Minores earum rerum, qnas ipsis benefacto– res elargiuntur, renuere acceptare dominium, et tantum usum .a domino pro lnbitu revocabilem accipere; unde possunt habere usum absque dominio tum in communi tum in particulari ea– rum quoque rerum, quae unico proprioque usu consumuntur (2). 33. - Remanet adhuc altera speculativa et non declinanda in hac re difficnltas adversus nostrae paapertatis possibilitatem obiecta, nempe : an possit consistere usus facti « licitus » sine « iure » saltero ad rerum usum. Nam qui sine iure ad usum utitur rebus alieni.s, iniuste et illicite videtur rebus uti ¡ unde vel Fratres Minores usuro inris habent, vel illicite rebus utun– tur (3). Multiplici modo ad hanc difficultatem, sub qua vera obtegi– tur quaestio, potest responderi. a) Indirecte. Fratres Minores in res, quibus utuntur, usum inris minime sibi acquirunt, nam usus inris ex concessione do– mini confert · usuario facultatem moralem ad usum rerum con– tra orones, etiam contra ipsum rei dominum; sed cum Fratres Minores possint ad domini libitum semper impediri, ne rebus utantur concessis, patet nullum inris usum illos acquirere (4). (1) Cf. D. SoTo, op. oit., lib. IV, q. I, art. I, p. 288; J. DE LuGo, op. cit., disp. II, sect. III, n. 44; ÜYRILI.US A BERGOMO, op. cit., p. 80, n. 10. Exemplo convivae .addi potest illud servorum et, in Ordinibus, particularium religiosornm. Cf. D. SOTO, op. cit., l. c.; J. DE LUGO, op. cit., l. c.; T. SANCHEZ, op. cit., lib. VII, cap. XVIII, n. 8; S. BELLARMINUS, op. cit., lib. IV, De Rom,. Pontif., cap. XIV, et HIER0NYMUS A P0LITI0 1 op. cit. 1 cnp. VI, n. 7 1 p. 424, (2) Cf. T. SANCHEZ, op. cit., lib. et cap. cit., n. 5 j J. DE LUGO, op. cit., p. 597 ; CYRILLUS A BERGOMO, op. cit., p. 81, n. 16. (3) Hanc sententiam pariter strenue defendit Joannes XXII, Const. Ad Oon– ilitorern (8 deo. 1322) : c. 3, 14 Extravag. Joan. XXII, et alii Doctores. Cf. ANT. DE CóRDUBA, op. cit., cap. VI, q. I, p. 278. (4) Cf. J. DE LUGO, op. cit., disp. II, sect. III, n. 49, p. 299 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz