BCCCAP00000000000000000000424

62 DE ESSENTIA PAUPERTATIS berent quoque dominium, sicque aliquarum saltem rerum essent veri domini. Uti recte hic animadvertit J. de Lugo, res, quibus uti pos– sumus, sunt in duplici differentia. Aliae, quae unico usu pro– prio consumuntur, ut panis; aliae, quae unico usu non consu– muntur, ut domus, vestis, vasa, etc. De illis rebus praesertim movebatur quaestio, quae unico usu proprio consumuntur, quia usu minus proprio et secundario uti possunt et non consumi, ut si v. gr. vino utaris ad odorem, cibo ad splendorem solum et ornatum (1). Haec prima quaestio est historico-iuridica; quatenus est hi– storica potius ad periodum praecapuccinam pertinet, quando magna conturbavit tempestate quamplurimos, ut ait Oardinalis Zabarella (2), et non solum in ter doctores. verum et ínter Sum– mos Pontífices fuit agitata (3). Tempore tamen, ad quod nostra protenditur dissertatio, lis ista omnino ínter Pontífices fereque etiam ínter doctores pri– vatos, erat composita in favorem doctrinae in Ordine Minoritico traditionalis. Ideoque tantummodo ea, quae ad partero attinent iuridicam, breviter referuntur, ut doctrina ita compleatur et firmetur. Sententiam propugnantem usus separationem a dominio in rebus, quae u.nico usu proprio consnmuntur, plures tenueruntr scilicet, praeter summos Ecclesiae Pontífices (4), scriptores no– stri et Regulae expositores unanimi consilio, aliique plurimi (1) Cf. J. DE LUG0, op. cit., disp. II, sect. III, n. 41, p. 596. In istis rebns,. sicut et in illis, qrrne usu non consnmnutur, nulla aderat seria difficultas, eo quod usus ex parte subiecti separatur a dominio. (2) Cf. J. AZ0RIUS, op. cit., lib. XII, cap. XXIV, c. 1587. (3) Partero negativam, Ordini nempe contrariam, defenderant inter alios Bar– tolo, Card. Turrecremata, Sarmiento, Aragón quos omnes invenies allegatos apud T. SANCHEZ, De Preoeptis deoalogi, lib. VIII, cap. XVIII, n. 4, et alii, praesertim Dominicani. Ex Pontificibus vero Joannes XXII, qui eam propuguavit in Const• .Ad Oonditorem (8 deo. 1322) : c. 3, 14, Extravag. Joann., XXII, etiam in Const. Qunm inte,- nonnullos, 1323, et Quia q«oriindam, 1325 : o. 4 et 5, 14 Extravag. Joann. XXII. (4) Praesertim Nicolans III, Const. Exiit: c. 3, V, 12 in VI; Clemens V, Const. Exivi: c. 1, V, 11 in Clem.; et post. Joannem XXII, Martinus V, Áinabi– les frnctits, BC, t. VI, p. 127 ; Constit1ttiones Martinianae, cap. I, BC, t. VI, p. 130, aliiqne Pontífices doctrinam a Nicolao III traditam confirmantes.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz