BCCCAP00000000000000000000424

Sectio I DE ESSENTTA PAUPERTATIS FRATRUM MINORVM OAPUOOINORUM 30. - Ea quae in hac sectiome enucleantur vere fnndamen-– talia sunt, atque duabus periodis, quas modo distinximus, con-– veniunt. Fratres Min. Oapuccini inter illos Ordines religiosos connu– merantur, qui vocantur et stricte sunt Mendicantes, et quidem ex· Regula (1). Verba Oodicis Iuris Oanonici (2) quibus enuntiatur adhuc Religiones exsistere bona temporalia adquirendi et possi– dendi incapaces, Ordini Capuccinorum omnino conveniunt; et licet quidquid de Mendicantium paupertate edocetur, sit et il– lius proprium, nostri tamen Ordinis paupertas apicem per~– tingens in gradatione paupertatum, aliorum Mendicantium pau– pertatem eminenter continet atque transcendit (3). In quo autem huius paupertatis essentia sit reponenda, nunc· est perquirendum. ÜAPUT l DOCTRINA CERTA Art. 1-. - DE HIS QUAE FRATRIBUS OAPAOOINIS OIROA RES TEMPORALES NON OOMPETUNT 31. - Capuccinorum seraphica paupertas sive collectiva sive· individualis, ad cuius observantiam vi voti paupertatis ipsi te- (1) Cf. J. AzoRius, lnstitutiones Morales, pars. I, lib. XII, cap. XXIII, o. 1577 (2) Can. 531, 582, 2. (3) Varii gradus paupertatis videri possunt desoripti a F. 8UAREZ 1 Opera.: omnia, t. XV, lib. VIII, o. 8 1 n. 2, p. 593.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz