BCCCAP00000000000000000000424

PRAENOTANDA 29. - Doctrina in hac secunda parte explanánda non tan– tum Ordini convenit quatenus est persona iuridica, verum etiam ceteris personis moralibus intra et sub ipso Ordine exsistenti– bus; quae quidem personae sunt: provinciae et commissariatus sub Ordine; conven tus et hospitia sub provinciis vel commis– sariatibus (1). Immo quia paupertas nostra collectiva seu socia– lis fere in omnibus paupertatem singulorum seu individualem adaequat, ea quae de Ordine dicemus, etiam singulis religiosis in particulari applicanda sunt. In disquisitione historico-iuridica paupertatis Fratrum Min. ,oapuccinorum, primo labente saeculo eorum instituti, duae pe– riodi sunt distinguendae, siquidem hoc postulat iuris fontium diversitas, secum ferens diversam iuridicam structuram pauper– ,tatis in quaestionibus accidentalibus etsi magni momenti; di– cimus in rebus accidentaUbus; quia fundamenta iuridica pro utraque periodo sunt eadem. Rae duae periodi in tot diversas partes seiunctim pertrac– tari poterant ; cum tamen documenta fundamentalia pro utra– que periodo eadem sint, p ericulU:m seu necessitas aderat plura repetendi, ideoque ne in idem bis sermo incidat, his diversis pe– riodis diversas partes non assignamus, sed in eadem parte, cum m atería subiecta id exigit, doctrina duplicis momenti historici– iuridici traditur. (1) Cf. Constitutiones Fratrum Min. Capucoinorum, n. 130-32, Romae, 1931. Si provinciae, commissariatus et domus legitime condantur, ex ipso iure sunt per– ,sonae morales. Cf. can. 536, 1, can. 531 ; T. ScHAEFER 1 De Religioaia, n, 69, p. 127 ,aq.; GOMMARUS MICHIELS, o. F. M. CAP., Pi:inoipia generalia de personis, p. 357, Lu– ·:blin, 1932.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz