BCCCAP00000000000000000000424

46 DE FONTIBUS IURIS PAUPERTATIS leut (1) ; nomina Nicolai III et Olementis V primum in Consti– tutionibus anni 1575 legimus scripta {2), et in subsequentibus Constitutionum editionibus hucusque retinentur; nulla tamen adest ambigendi ratio, quod verba generica textus primaevi re– ferantur ad Decretales Exiit Nicolai III (14 aug. 1249) et Exivi Clémentis V ·(6 maii 1312), quae inveniuntur in Corpore Inris et cominuni doctorum consilio aestimabantur tamquam funda– mentales Ordinis leges, verae declarationes Regulae, et praesi– dia ad illius strictam observantiam firmaudam; nequaquam vero ut dispensationes, vel relaxationes (3). Huius facti dnplex est momentnm: inl'idicum et historico– philosophicum. Ingens huius facti inridicum momentum exinde evincitur, quod harum Decretalium receptio secum fert ordinatiouem iuri– dicam novam plurium in materia paupertatis. Haec nova or– dinatio, si cum ilJa priorum annornm conferatur, perf<w,tior est, sed etiam magis implicata, nam: tales Decretales nova et saepe omnino diversa componunt ratione ea qnae ad usum re– rum, ad subiectum dominii eorum, quibus utuntur fratres, ad aliqnos contractus, ad receptionem legatorum, ad bonornm ad– ministrationem vel commutationem, ad :figuram iuridicam recur– sus ad amicos spirituales, etc., spectant. De quibus omnibus suo loco est agendnm. Non attinet ad nos de huins facti momento historico philo- (1) Cf. 0011st. 1536, n. 5; Const. 1552, n. 5. (2) « Et per singolar vivo commento di essa (Regoln.) acceptiamo le diohia– rationi di Sommi Pontifici, et specialmente di Nícolao Terzo, et Clemente Quinto». OonBt. 1575, p. 40. Cf. Oonst. 1608, p. 6. (3) Ioanne~ a Fano, qui Dialogum suum scribebat post capitulum an. 1535 et ante an. 1539, de duabus his pontifici is deolarationibus dicit: « Et nota che fra tutte le Diohiarationi due sonno ottime, si per esser poste in oorpore jnris, et si per esser conforme alla Regola, cioe quella de Nicolao III ne! Capº. Exiit et quella de Clem. 5 nella Clementina Exivi de Paradiso et qneste appresso Ji buoni et ze– lanti frati sonno sempre state in precio». Cf. Dialogo, p. 18. Eodern sensu P. HrnRONYMUS A POLITIO, Expositio ciini diibiis e:vc1uBis in Regnla1n, Prael. 3, n. 7, p. 38; P. GRATIEN, op. cit., p. 332; H. HOLZAPFEL, op. cit., p. 43; P. CUTHBERT, op. cit., p. 95. Iam, Dominicus de Gubernatis, Orbis sei-aphicus, t. II, p. 567, op– portnne monuerat quod neque C!ernens VII neque Paulus III in Litteris apostolicis de illis Decretatibus locuti ern.nt, unde a,pparet maior rigor apud Capuccinos quam apud fratres strictioris Observantiae in Regula.e observantia.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz