BCCCAP00000000000000000000424

bE INFLUXU ALIARUM LEGISLA'l'IONUM 35 f) ad provisionum interdictum; g) ad paupertatem in lectulo et in sacra supellectili ; h) ad vilitatem habitus, calceamentorum paupertatem et alía. Ne mireris hauc triplicem similitudinem quia facile explica– tur ubi scitur tria haec statutorum genera mntuo dependere et arcta inter se devinciri necessitudine. Ioannes a Puebla equidem magíster fuit Ioannis Guadalu– pensis (1), et cardinalis Quiñones fuit alumnus Oongregationis Ioannis de la Puebla (2). Statuta cardinalis Franeisci Quiñones erant certe in Italia agnita. Oum ipse Generalis Fratrum de Observantia fuit no– minatus, ex Hispania veniens in Italiam, domibns recollectionis Italiae concessit auno 1526 eadem statuta, quae pro Recollectis Hispanis anno 1523 composnerat ; immo quod ipsis Oapuccinis talia statuta non erant. ignota ex quodam facto relato a Ber– nardino a Oolpetrazzo merito deducitur (3). Et haec dixisse suf:ficiat. (1) Cf. L. WADDINGUS, .Annales Minorum, t. XV, 225 XXV; H. HOLZAPFEL, op. oit., p. 125, (2) Cf. L. WADDINGUS, .Annales Minorum, t. XVI, 115, I-III; H. HOLZAPFEL, op. cit., p. 272. (3) Cf. op. cit., lib. II, p. 428. Cf. D. DE GUBERNATIS, Chronologia hiBtorico- legalis, t. I, p. 241 sq.; H HOLZAPFEL, op. cit., p. 300.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz