BCCCAP00000000000000000000424

24 DE FONTIBUS IURIS PAUPERTATIS unguem, iuxta eius litteralem sensum, et non declarationes su– per illam per Romanos Ponti:fices praedecessores nostros hactenus, editas observare> (1). Ex quibus documentis luce clarius apparet Fratres Oapucci– nos hac prima periodo decurrente nullam ponti:ficiam Regulae· declarationem incorporasse inri suo. 8. - Non tantum pontificia documenta sed et chronographi Ordinis communi consensu, silentinm supplentes docnmen torum ante an. 1534 (quae hodie sunt nobis nota), non obscure eamdem veritatem tradunt, nos edocentes : Reforma,tionis capuccinae initiatores a principio Regulam ad litteram observare toto corde intendisse. Referunt enim quomodo Matthaeus a Bascio a Olemente VII personaliter postulaverit facultatem observandi Regulam ad Iit– teram, et qnomodo ipse Pontifex ad Matthaei preces saepe Loe responsum praebuit: < Intendimus plane, ut Regula observetur secundum litteram ·sicut a Ohristo data est S. Francisco» (2). Non solum Matthaeus a Bascio, sed et ipse Ludovicus a Fos– sombrone eandem petitionem fecit Ponti:fici Olementi VII, ut Bernardinus a Oolpetra.zzo refert (3). Ex testimonio unanimi chronograp.horum Ordinis liquet Fra– tres Oapuccinos contendisse ab ipso Reformationis exordio Re– gulam ad litteram observare. Quonam autem sensu verba « ad, (1) Secundum L. Wad<lingum, ÁnnaleB Minorum, t. XVI, p. 381 1 LXXV, (qui• illud refert acceptum e Registro Generali Cismontanorum, f. 126) et etiam iuxta BC, t. I, p. 11, hoc breve fuit datum die 9 aprilis, tamen P. Ed. Alenconiensis, priori sententia retractata, pro certo tenet illnd fuisse posterins scriptnm, cor– rigens ita L. Waddingum, qui in die brevibns assignando non semel in er– rorem delabitur. Cf. EDUARDUS ALENC0NIENSIS, op. cit., p. 119. Novi Editores ope– ris L. Waddingi nihil in re addunt. (2) I0ANNES DE TERRAN0VA, De origine Fr. Min. s. Francisci Oapuccin01·u1n, in· AO, 1907, t. XXXIII, p. 13; MARIUS A MERCAT0 SARACEN0, Relationes de origine· Ord. Min. Oap1wcinorwm, p. 8, 31, 175; BERNARDINUS A C0LPETRAZZ0, Histot·ia Ord. F1·. Min. Oapuccinornm, lib. I, p. 113-14: • Io (ait Matthaeus a Bascio) desideroso, come buon figliolo di San Francesco di osservar la Regola a lettera ... son venuto· a Vostra Santita acció me ne date licenza di poter' osservar la Regola a lettera •... Respose Sua Santita: Vosl e la volunta nostra e nostra intentione che la Regola si osservi a lettera secondo il voler del Nostro Signor Gesu Christo e di San Fran– oesoo ». Cf. etiam RUFIN0 DA SIENA, in L'Ital. Francescana, 1926, t. I, p. 115. (3) Op. cit., lib. I, p. 186.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz