BCCCAP00000000000000000000424

ÜAPUT l DE IURE FRATRUM OAPUOOINORUM PROPRIO ABAN. 1528 AD AN. 1536 5. - Olemens VII bulla Religionis zelus (3 iul. 1528) Oa– puccinorum Reforrnationem legaliter constituit (1). Anno autem 1536 Oonstitutiones pro tota Reformatione promulgantur, qui– bus pristina Oapuccinorum positio relate ad ius praecapuccinum immutatur. Hac tantum de causa temporis spatio ita modico proprium dicamus capitulum. Art. l. - Ius RETENTUM EX LEGISLATIONE FRANCISCALI PR.AECEDENTI A. - Fratrmn Oapuccinormn conditio comparate ctd ius franciscanimi ipsis praecedens. 6. - Oum determinare volumus qualis. fuerit Fratrum Oa– puccinorum respectus ad ius franciscanum ipsis praecedens, ver– bum « ius» non sumitur acceptione universali, sed res1,ricta ad ius paupertatis, et ad illud, quod cum iure paupertatis connec– titur. Praescindimus prorsus a quaestionibus a themate nostro alienis, ut esset exempli causa i nquirere eorum respectum ad ins administrativum vel poenale. Fontes legales huiusmodi iuris paupertatis Franciscanorum proprii, plurimi sunt, atque opportunum erit hoc loco singula– tim eos recensere et integre referre. Ad nos quod attinet hi fontes, ad triplicem categoriam bene reducuntur : Monumenta fundamentalia, Monumenta pontificia et Monumenta diversa. (1) Cf. BC, t. I, p. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz