BCCCAP00000000000000000000424

214 DE PAUPERTATE IN USU RERUM trem, meliori simus exemplo in alienis ecclesiis praedicando, quam in nostris, maxime si ob hanc causam sancta violatur paupertas (1). Generalis haec norma observanda proponitur a legislatione nostra toto hoc primo saeculo (2). Extra ambitum studii iuridici vagaretur quis inquirendo, an et qualiter praecitata ordinatio legalis fuerit hac periodo adim– pleta; tamen nolumus silentio praeterire, quomodo nonnulla do– cumenta clare ostendant Oapuccinos obsistentes ecclesiarnm receptioni, pro ipsis magno opere et sumptu extructarnm, « quia latius, quam aliae eorum ecclesiae soleant exstrui, exstructae et ornatae exsistant » (3). Vernm quoque est, nt testatnr P. Ma– rius, maximam priscarnm ecclesiarnm angustiam in nonnullis exstrnctionibus non amplius observari, quia, crescente populorum erga Oapuccinos devotione, accrescit quoque accessio ad eorum ecclesias ; unde, ut extrema illa ecclesiarum angustia devotioni populornm ne praeberet impedimentum, aliquae fiunt, vel reci– piuntur iam exstructae aliquantnlum ampliores, non tamen adeo, ut statui nostro promissaeque paupertati viderentur contrariae, quia licet ampliores essent, eadem relucebant panpertate (4). Oirca ecclesiarum sacrarium legislatio praecipit : in locis no– stris aliud ne habeatur sacrarium nisi armarium, vel capsa forte clave munita, qnam semper secum deferre tenetur frater pro– fessus. In hac capsa reponebantur res ad cultum divinum ne– cessariae (5). Ab anno tamen 1608 non amplius iniungitur, ut sacrarium sit ad quoddam armarimn restrictum (6) ; concedunt quoqne Oonstitutiones, ut in nostris ecclesiis sit campana una eaque parva, pondere septuaginta circiter chilogra,mmatum (7). Nihil tamen ecclesiarum melius detegit paupertatem, quam ipsa sacrae supellectilis panpertas. Fratres Minores in snpellectili sacra ad usum moderatum obligari, declaravit Olemens V: « Qnamvis etiam paramenta et (1) Const. 1536, n. 74. (2) Const. 1552, n. 74; Const. 1575, p. 64-65; Const. 1608, p. 30. (3) Cf. BC, t. IV, p. 32. (4) Cf. RelaUones, p. 265-261. (5) Cf. Const. 1536, n. 140; Uonst, 1552, n. 140; Const, 1575 1 p. 94. (6) Const. 1608, p. 30. (7) Const. 1536, n. 140; Const. 1552, n. 140; praeceperant, ut minus adhuo esset campanae pondus; sed posteriores redeunt ad ordiI1atjonem anni 1536. Ita Const. 1575 1 p. 24,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz