BCCCAP00000000000000000000424

DE PAUPERTATE IN USU RERUM nales. lnsuper periodo sequenti, ut mox videbimus, sententia, quae arctitudinem usus in omnibus servandam propugnaverat, •certe non recipitur in Reformatione nostra, nihilominus paupertas in vita relucens et adhuc in Oonstitutionibus ordinata paululum ab illa primae periodi discrepat. Hisce de causis contrarium diximus probabilius, licet verius debeat fateri praesentem quae– stionem sub aspectu speculativo nec propositam fuisse hoc tem– pore, nec solutam, quia altissimae paupertatis amorem et studium tam alte sibi in animo prisci illi Patres reposuerant, ut baec similesque quaestiones inutiles pro illis evaderent, vel saltem non necessariae, nam quidquid Regulae puriori observantiae et Evangelio aestimabatur mag-is conformis ad litteram observa– batur fidelissime, unde declarationes Regulae, privilegia, aliaeque quaestiones, omnia ista de facto primis Oapuccinis erant saltem .non necessariae (1). (1) « Bastava loro ohe S. Franoesco l'havesse posto nella Regola, o ohe fosse secondo la forma del Snnto Evangelio di Gesu Christo. Et qnesto gli innalzo a tanta liberta di spirito ohe transoendettero, con la vera observanza della Regola., ogni scropolo; ne havevano bisogno delle dichiarazioni della Regola, ne di molte .qnestioni, ne di privilegi, perche come semplicemente la lettera anona, oosl sem– plioemente l'osservavano ». BERNARDINUS A C0LPETRAZZ0, op. cit., lib. III, p. 7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz