BCCCAP00000000000000000000424

196 DE PAUPERTA'l'E IN USU RERUM Aliarum rernm, quarum arctus usus specialiter a Regula 110n praescribitur, usus moderatus Fratribus Minoribus conceditur. Ita fuit a Nicolao III declaratum in decretali Exiit: « quin immo, necessariarum rerum tam ad vitae sustentationem quam ad of– :ficiorum sui status exsecutionem, (excepto quod de pecunia infra subiungitur) moderatus usus, sed secundum eorum Regulam et veritatem omnimodam concessus est fratribus » (1). Idem, etsi minus ciare, asserere videtur Olemens V, quia dum usum arctum verbis supra citatis ad ea restringit, quae sunt in Regula prae– :finita, in reliquis usum moderatum implicite concedit. Determi– nare autem qualis sit usus moderatus Minoribus licitus non est, ut fatentur omnes, res adeo facilis; nam usus moderatio debet aestimari attentis personarum qualitate, temporum varietate, lo– corum conditionibus et similibus circumstantiis, quae varietate sua resistunt, quominus in hac re regula generalis statui possit (2). Sententiam vero, an res usui conveniant moderato, necne, Summi Ponti:fices commiserunt proferendam Ordinis Superio– ribus, i. e. Ministris, Oustodibus et illis, qui ab istis fnerint de– legati, quorum iudicio subditi acquiescere possunt et debent (3). Doctrina generali circa rerum usum, vi Regulae Fratribus Minoribm; concessum summatim et qualiter saeculo decimo sexto exponebatur, iam tradita, debemus nunc inquirere qualis fuerit Reformationis nostrae in hac re practica et iuridica norma. (1) Cf. c. V. 12 in VI, c. 1113. (2) Cf. c. 3, V, 12 in VI, c. 1114 in fine 1115; et expositores, ut ANT. DE CoRDUBA, op. cit., cap. VI, g. XV. (3) Cf. c. 3, v, 12 in VI, c. 1114.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz