BCCCAP00000000000000000000424

DE1 USU ARCTO ET MODERATO 196 Usus vero m.oderatus accipitur pro quodam. usu rerum tem– perato per virtutem moderationis, attentis debitis circumstantiis personae status, temporis et cetera huiusmodi. Arctus usus nonnisi valde necessaria pro vitae cotiservatione praebet; mo– deratus, in medio virtutis temperantiae consistens, aeque tum ab abundantia, tum a notabili rerum penuria distat. Exordiente Fratrum Oapuccinorum Reformatione, haec vo– cum significatio mutationi non subest, atque a scriptoribns com– muni sensn adhibetur (1). Sed quaeritur qualis rerum usuR per– mittatur paupertatis seraphicae professoribus 1 Haec qnaestio füerat olim, praesertim saeculo decimo quarto, acerrime agitat1á; in discussione diversae oppositaeque fuerunt prolatae sententiae, ut innuimus cum agitabamus quaestionem, utrum aliqnis rerum usus ad esseri.tiam pertineat nostrae pau– pertatis (2); sed quia saeculo decimo sexto aderat iam doctrina communiter recepta, quae hodie quoque retinetur, quaestiones historicas praetermittimus. Eiusmodi doctrina ad haec capita facile redncitur : Regula Seraphica certe usuro arctum in nonnullis praescribit, praesertim in his rebus, scilicet: ut Fratres Minores pluresquam duas tunicas ne habeant, unam cum caputio, alteram sine ca– putio (3); ut vilibus asperibusque induantur vestibus (4); ut cal– calceamenta ne portent (5), ut abstineant ab equitando (6), ut statutis temporibus ieiunent (7), ut denarios et pecuniam non recipiant (8). In his omnibus fratres ad usum arctum obligari declaravit Olemens V, his verbis: « Declarando dicimus qnod Fra– tres Minores ex professione suaeRegulae specialiterobligantnrad arctos usus sen vauperes, qui in ipsorum Regula continentur, et eo obligationis modo, snb quo continet sen ponit Regula dictos usus » (9). (1) Cf. B. BRENDULINO, ExpoBitione, f. 147r; ANT. DE CORDUBA, op. cit., cap. IV, q. XIV, p. 356. (2) Vide Bupi-a, p. 69 sq. (3) Regula, cap. II, ed, cit., p. 65. (4) Ibídem. (5) Ibídem. (6) !bid., ot1p. III, p. 67. (7) Jbid., cap. III, p. 66. (8) !bid., oap. IV, p. 67. Magis veritati est oonsonnm dicere omnem peouniae usum, etiam arctnm, esse nobis prohibitum. (9) Cf. c. 1, V, 11 in C!em., c. 1199.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz