BCCCAP00000000000000000000424

192 DE LEGALIBUS VIVENDI MODIS gationem. reperiebant. Nicolaus III, iuxta illos, humilitatis et prudentiae actum. commendabat hoc loco, nihil autem praeci– piebat (1). Tam.en sicuti ultimae sententiae patroni, quando necessitatis communicatio commode :fieri poterat, illam specifi– care suadebant, sic defensores obligationis, cum. honeste vel sine scandalo necessitas in particulari nequibat pate:fieri, ama– nifestatione eximebant. Ex capuccinis expositoribus, antiquiores sententiae adhaerent rigidiori (2) ; exeunte tamen saeculo decimo sexto et ineunte decim.o septimo non pauci sententiam propugnant benignio– rem (3). 3ª Ne plus procuretitr pemmiae quam sit necessarium. Dum pro veris necessitatibus ad amicos spirituales Superio– res recurrunt, non possunt scienter maiorem quantitatem pe– cuniae quaerere, quam quae ad praesentem vel imminentem ne– cessitatem tollendam reputatur necessaria, aliter agere esset pe– cuniam procurare superfluam, quod prohibitum nobis est et il– licitum. 4ª Ne designent ipsi fratres personam cuí consignanda est pecunia. Si amicus spiritualis quacumque occasione vel causa nollet ipse, vel non posset, pecuniam pro fratrum necessitatibus expen– dere, bis non licet personam aliquam. auctoritate propria no– minare, quae pecuniam persolvendam fratrum nomine recipiat; uam qui nomine et auctoritai,e fratrum. pecuniam recipit est l10rum interposita persona; iam vero nobis est omnino prohi– bitum per interpositam personam pecuniam accipere. Ipse be– nefactor, iuxta proprium beneplacitum suum debet designare substitutum, qui eius nomine et auctoritate recipiat pecuniam illamque expendat. (1) Cf. ANT. DE CORDUBA, loo. oit. (2) SILVESTRO D'Ass1s1, op. cit., f. 120v, 121r; GIOVANNI M. DA. TUSA, op. ,cit., f. 49r. (3) HIERONYMUS A. POLITIO, op. cit., cap. IV, n. 31, p. 347; LOUIS DE PARIS, op. cit., cap. IV, p. 277; CYPIUANUS CROUSERB, op. cit., cap. IV, p. 304. Attamen adhnc Sanctes TESA.URO, op. cit.; cap. IV, p. 227, sententiam Antonii de Cordnba impngnat acerrirne.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz