BCCCAP00000000000000000000424

176 DE LEGALIBUS VIVENDI MODIS a) Fratres non possunt pecuniam per se vel per personam interpositam emeudicare, ultro oblatam in ecclesiis vel alibi re– cipere (1), pariterque cippos seu truncos collocare ad offerentium seu donantium pecnnias colligendas (2); b) neque eis licitum est in mutuum pecunias dare vel re– •cipere; e) item vetatur alienas pecunias in depositum, v. gr. ad custodiam accipere, si depositum importet civilem custodiae obli- gationem et, si res ptreant, illas restituendi (3); · d) non possunt Fratres Minores esse pupHlorum tutores, mi– norum curatores, familiarum oeconomi, testamentorum exsecu– tores, quia haec omnia pecuniae contrectationem politicam, sen civilem administrationem implicant; non tamen prohibentur .alios in his rebus sanis adiuvare consiliis (4). Denique Fratribus Minoribus iniungJtur in Regula ut nec per se, nec per personam interpositam pecuniam recipiant. Pos– .tremo loco explananda sunt verba ista. Pecuniam per se recipere, secundnm Regulam et declara- (1) Agitabatur tune temporis inter expositores capuocinos elegans dubinm: ·Quid fieri debet de obbtionibns pecnniariis, quus sponte relinquunt fidelés in ec– . clesiis nostris, v. gr, ad imaginem, vel altttre alicuius sanoti 1 Si earum dorninus persistitt ignotus, nequeunt fratres tali pecunia uti, nequidem in casu necessarii recursus ad- pecuniam, quia, aiunt expositores, ut recnrsus licite perficiatur, pe– cunia, dum non expenditur, debet in dominio benefactoris certo perseverare, hic autem, oum dominus sit iguotns, haec conditio non verificatur. Non deerant qui snadebant, ut cum sordibus sic inventa pecunia everreretur; sed generatim sequens offerebatur dubio iuridica solutio: tradatnr episcopo sic reperta pecunia, nt illam pauperibns distribnat, nam bona incerta, iuxta canones, ad pauperes pertinent, et . ad episcopum spectat eorum distributio. Sic J OANNES A FANO, Dialogo de la salnte, p. 117; J OANNES A TUSA, op. cit., f. 56r; GREGORIO DA NAPOLI, op. cit., cap. IV, p. 250-251; SANTI TESAURO, op. cit., cap. IV, p. 188. Haec doctrina fnit postea in Capitulo generali trigesimo primo (1637) sancita: «Provincialis non potest facnl– tatem tradere guardiano, ut panperibus pro eleemosyna elargiatur moneta spectans ad sacellum S. Felicis ex praesumpta Ordinarii licentia; quia licet ad Ordina– rium pertineat distributionis facultas pro similibus oblationibns, attamen non po– test dispensare nobiscnm, nt de pecunia pro libitu disponamus ». A O, t. VI, p. 206. (2) Cf, CLEMENS V, c. 1, V, 11 in Clem. c. 1196. (3) Cf. HIERONYMUS A POLITIO, op. cit., cap. IV, n. 7, p. 311; SANTI TESAURO, op, cit., cap. IV, p. 189. (4) Cf, P. MARCHANT, op. cit., cap. IV, d. 219-220; ALBEBTUS A BULSANO, op. cit., n. 211, p. 192. Alias qnaestiones vide apud expositores ad cap. IV; PIATUS MONTENSIS, op. cit., t. III, p. 61-72.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz