BCCCAP00000000000000000000424

DE LABORE 166 interdum missam pro saecularibus celebrare, nihilominus urgetur ut celebratio ex pura et simplici caritate. fiat, ita ut nec fra– tres sibi ipsis assumant celebrandi obligationem, nec alter ius ad missae celebrationem acquirat. 3°) Nullam rern temporalem recipiunt nec titulo stipendii, nec tanquam eleemosynam oblatam occasione missae ex cari– tate dictae; non tameneis interdicitur, si aliquid ipsis ad victum necessarium ofl:eratur, nt accipiant illud, perinde ac ceteras elee– mosynas omnino liberaliter oblatas, i. e. nullo habito respectu ad missam celebratam. Fatendum sane est quod hic modus recipiendi licitus et di– stinctio huc a Oonstitutionibus statuta possunt in celebrantibus ostendere animum magis a qualibet rerum temporalium cupi– ditate alienum, et delere in eleemosynae receptione omnem re– munerationis speciem; tamen non impediunt quorninus quidquid sic datur et suscipitur vero titulo eleemosynae et detur et ac– cipiatur. Oonstitutiones anni 1536 aliquam induxerunt in hac re in– novationem, sirnnlque formulam invenerunt de:finitivam, quam legislatio huius primi saeculi religiose et constanter retinet. « Sacerdotes adhortamnr, ne in celebrando mentís oculos in favorem, humanam gloriam vel quidpiam temporale dirigant ; sed simplici, puro et mundo corde honorem divinum solnm in– tendant ex mera caritate celebrantes cnrn humillima reverentiat :fide et devotione » (1). Et alibí : « nnllum celebrationis praeminm iu terrf1 recipiamus ad exemplum Iesu Ohristí Summi Sacer– dotis, qui absque ullo praemio temporali Se Ipsum pro nobis in cruce obtulit » (2). Elucet ex his qnomodo non amplius susti– neantur verba, qnibus districte prohibebatnr Oapnccinis missa,s pro saecularibns celebrandas recipere, insistitur tamen, ut ce– lebratio ex mera caritate fiat, et praemimn temporale nullum pro missis recipiatur. Oonsideratis legalibns textibns et expositorum huius primae centuriae doctrina, Ordinis nostri norma quoad obligationem suscipiendam missas celebrandi et quoad mercedis pro cele- (1) Cf. OonBt, J5,'Í6, n. 32; OonBt. 1552, n. 32; Oonst. 1575, p. 50; Oomt. 1608, p. 18. (2) Cf. Oonst. 1536, n. 33.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz