BCCCAP00000000000000000000424

DE LABORE 168 bet e:x parte sua, ut pura eleemosyna susCip1, nullum ins in mercedem praedictam possunt sibi vindicare, nullumque titulum iuris possident ad illam exigendam, nisi propriae necessitatis factum. 3°) Si, labore peracto, merces illis denegatnr, nullus patet eis iuridicus recursus, ut virum infidum obstringant; unica su– perest eis via, qua sibi necessaria provideant a S. Fundatore in– dicata et praecepta: « quando non daretnr nobis pretium laboris recurramus ad mensam Domini, petendo eleemosynam ostia– tim » (1). Ergo cum laboris pretium fratribus denegatur, debent hi ad mendicationem, non ad litigationem recurrere; nec ipsi, ut palam est, nec alii quocumque vocentur nomine, sive syndicus, procurator, etc., pro dicta mercede exigenda possunt in indicio contendere (2); tamen merces laboris est fratribus naturaliter <lebita, eo quod ipsi secundum ius naturale et divinum, quibus renuntiari non possunt, licite corporis necessaria recipim;it (3). Paueis expositam hic doctrinam verbis comprehendimus : Fratres nunquam ex pacto seu conventione civili operam suam locare possnnt, nec mercedem ex pacto petere, aut pro illa litern intentare; sed humiliter eam expectare et recipere debent, si– cut decet servos Dei et paupertatis sanctissimae sectatores (4). Art. 2. - DE MERCEDE PRO LA.BORIBUS SPIRl'fUALIBUS RECIPIENDA 102. - Sub nomine spiritualinm laborum hic veniunt prae– sertim missae celebratio, praedicatio verbi divini et alia mini– steria sacra, ut fnneralia, quorum ministeriorum ex voeatione et statn sacerdotes capuccini snnt administratores. Qnonarn autem sensu altissima haec et sacrosancta ministeria, labores dici queant, ac recte loquatur de rnercede pro eisdem recipienda, omnibus est plane perspectum, sicuti est etiam veritas satis nota et bene :firmata posse pro laboribus spiritualibus recipi stipendium titulo (1) 1'eBtament, S. l!ranscisci, ed. cit., p. 79. (2) Cf. GtmGORIO DA NAPOLI, op. cit., cap. V, p. 272; LOUIS DE PARIS, op. cit., p. 342. (3) Cf. ÁNT. DE ÜORDUBA, op. cit., cap. V, q. III, p. 263. (l) C!f. CYPRIANUS CHOUSERS, LectioneB paraenetioae, cap. v, p. 33·5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz