BCCCAP00000000000000000000424

162 DE LEGALIBUS VIVENDI MODIS excludit, non tamen novum in hoc imponit praeceptum, ut do– cent expositores communiter (1); sed memorat illud in capite IV Regulae iam constitutum. Denaria et pecunia tum solum pos– sunt pro mercede laboris suscipi, cum modi et conditiones adim– plentur praesignati ad licite recursum ad pecuniam perficien– dum (2). Mercedem laboris Fratres « pro se et suis fratribus » recipiant,. decernit Seraphicus Legislator. Quae verba, ut exponit optime Viator a Coccaleo, non disiunctive, sed coninnctive sunt intelli– genda, i. e. pro tota communitate, corporis necessaria recipiant; ratio procedendi contraria vitam communem anferret, religiosam scinderet unionem, abigeret paupertatem, introduceret pri vatam proprietatem et quasi in corde suo seraphicam transfigeret Re– gulam (3). Aliis quaestionibus praetermissis, hic ah expositoribus agita– tis, quas apud eosdem faciliter invenies (4), quomodo laboris, merces recipienda sit videamus. B) Quomodo rnerces recipi potest. 101. - Ipsa Regula modum definit, quo licitnm est fratri– bus, labori vacantibus, laboritii mercedem recipere, nempe: cor– poris necessaria recipiant « hnmiliter, sicut decet servos Dei et paupertatis sanctissimae sectatores » (5). Modus ergo mercedem recipiendi debet esse promissae voto paupertati conformis, et ta– lis non erit, nisi tria .fideliter custodiantur. 1º) 0nm Fratres Minores vi voti panpertatis sint contractus sensu proprio perficiendi incapaces, non possunt locare opera sua.. Simplex tantum utrinque promissio :fieri potest, qua frater sci– licet íideliter in tali opere laborare, et alius pariter bona fide· laborem remunerare promittant (6). 2º) Quidquid pro laboritii mercede fratrilms oftertur, de- (1) Cf. ANT. DE ÜORDUBA, op. cit., cap. Y, '!· III, p. 263; SANTI TESAURO,. Espositione, p. 264. (2) Cf. GREGORIO DA NAPOLI, Regola nnica, p. 271. (3) Cf. Tracce di tradizione, p. 129. (4) Cf. ALBJCRTUS A BULSANO, op. cit., n. 265, p. 362 sq. (5) Regnla, ed. cit., p. 68. (6) Cf. HIERONYMUS A POLITIO, Expositio omn dnbiis, cap. V, n. 11, p. 408..

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz