BCCCAP00000000000000000000424

Ü.APUT II DE LABORE 99. - S. Franciscus in capite V Regulae Seraphicae haec statuit circa modum laborandi, scilicet: « Fratres illi, quibus gratiam dedit Dominus laborandi, laborent fideliter et devote ita quod, excluso otio animae inimico, sanctae orationis et de– votionis spiritum non exstinguant, cui debent cetera temporalia deservire. De mercede vero laboris pro se et suis fratribus cor– poris necessaria recipiant praeter denarios vel pecuniam, et hoc humiliter, sicut decet servos Dei et paupertatis sanctissimae se– ctatores » (1). Haec verba Seraphici Legislatoris et alia his similia in Testamento eiusdem (2) nonnullis controversiis in Ordine Minoritico alisam praebuerunt, v. gr. an in allatis verbis Regu– lae praeceptum fratres omnes ad laborem manualem obligans contineatur necne (3). Quamvis huiusmodi controversiae sub aspectu historico et morali consideratae magni momenti sint, etiam in Fratrum Oapuccinorum Reformatione (4), qui Jaborem (1) Cf. Regula, ed. cit. p. 68. (2) Cf. ibid., p. 79. (3) Partem affirmativam (obligationem laborandi) propugnaverant Qnatuor Magistri, op. cit., cap. V, in Mon. 01·d., t. II, f. 22r; negativam vero S. Bonaventura (cf. De tribus qirnestionibus, Opera omnia, t. VIII, p. 334). Pontificiae declarationes Regulae S. Bonaventurae sententiam roborant, quae ínter expositores postea com– munis evasit. Cf. ANT. DE CoRDUBA, Expositio evangelicae Regulae, p. 258 ; AL– BERTUS A BuLSAN0, Expositio Regiilae, n. 254, p. 347. (4) Nobis enim constat ex testimonio chronographorum, qnomodo Lndovicus Forosemproniensis, qui nsque ad Capitulum generale an. 1535 fuit Reformationis ar– biter, sustinuit in praedicto Capitulo fratres omnes manuali labori incumbere ·debere, cuí opinioni adhaeserant alii fratres magni nominis et auctoritatis, ut P. Franoiscus Titelmans. Cf. BERNARDINUS A C0LPETRAZZ0, op. cit., lib. I, p. 393 ; lib. II, p. 174 S'l_.; lib. III, p. 194 sq. ; l\lIATTHIAS 8AL0DIENSIS, Histo1·ia Capiwcina, t. II, p. 11 ; Z. BovERIUS, Ánnales, t. I, an. 1536, 210, VIII-IX. Praevaluit vero con-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz