BCCCAP00000000000000000000424

DE MENDICATIONE absque ullo iure civili receptis (1). Hoc unice praeceptum est et simpliciter eis obligatorium; cum nec ius, nec actionem ulJam in res temporales habeant, neque reditus, et provisiones largae in futurum sint ipsis interdictae, non remanet eis alius modus licitas suis necessitatibus con sulendi, quam acceptare oblatas eleemosynas, vel non oblatas ostiatim petere (2) .. Si vero nonnulla verba et facta a chronographis nostris relata tantum considerantur, videretur Fratres Oapuccinos initio sentenc tiae illi favere secundum quam mendicatio Fratribus Mino– ribus absolute praecipitur (3). Tamen ob documentorum inopiam id asserere non andemus. B. Vecchi docet hanc fuisse senten– tiam nonnullorum expositorum Ordinis nostri, inter quos certe Sanctes Tesauro, at probabiliter Hieromymus a Politio, ait ipse,. sunt recensendi (4). Sed si verba horum expositorum (5) attente, perpendantur, satis apparet eos tradere mendicitatern, non men-· dicationem, Fratribus Oapuccinis absolute esse praeceptam, sci– licet sententiam traditionalem. Haec dicenda erant relate ad ius, circa eiusdem exercitium et obligationem quaestuandi. (1) Cf. CYRILLUS A BERGOMO, De morientium eleemosynis, p. 69. n. 18 ; VIA-· TORE DA CoCCAGLIO, op. oit., p. 203 et 215; J. Azomus, op. cit., lib. XII, cap•. XXIII, c. 1582. (2) Cf. ANT. DE CORDUBA, op. cit., cap. VI, q. XIII, p. 347. (3) Cf. BERNARDINUS A COLPETRAZZO, op. cit., lib. I, p. 187 sq.; MARIUS A MERCATO SARACENO, Relationes, p. 73, 358. (4) Op. cit., disp. VI, dab. V. (5) Cf. SANTI TESAURO, op. cit., p. 317; HIERONYMUS A POLITIO, op. cit.,. cap. VI, n. 46, p. 484.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz