BCCCAP00000000000000000000424

DE MENDICATIONE 151 Exemplum nostrae legislationis insectantes, quae non insistit in privilegio, nisi ad hoc ut limites eius exercitio apponat, et nos hoc tantum intendimus, nempe: ostendere quosnam limites Re– formatio nostra buic privilegio adposuit, ita ut altissima et voto promissa paupertas etiam in ipsa mendicatione resplenderet. Art. 2. MENDIOATIONIS LIMIT.A.TIO Praeter limites iam designatos, cum <le natura et extensione paupertatis egimus, alios mendicationi legislatio Oapuceina prae– finit limites, qui ad emendicandarum rerum qualitatem et quan– titatem referuntur. A) Qiwad qualitatmn rermn. Albacinae Oonstitutionibus (1529) (1) et constanti modo in legislatione subsequenti, res nonnullae ob earum qualitatem a mendicatione Fr. Oapuccinorum excluduntur. Melius erit bic ipsamet Oonstitutionum verba referre : « Praeterea, ut Oapucci– norum mendicatio nec abundans sit, nec lauta, et mendicantium nomini ipsa opera conformentur, ordinatur, ut non quaerantur, nequidem feriis quinquágesimae (nel carneva1e) cibi pretiosi, pauperi nostro statui minus convenientes ». Quaenam vero res sub « cibi pretiosi » denominatione intelligerentur, ipsaemet, Constitutiones indicant exe1nplariter tantum, non taxative; no– minatim in illis tanquam cibi pretiosi a mendicatione excludun·· tur (2) carnes, ova, caseits et ab anno 1536 etiam pisces. Haec a utem, ut Oapitula generalia postea decreverunt, nec fratres poterant per se ipsos emendicare, nec permittere, ut alii pro fratribus ea quaererent (3). Tamen si fratri quaestanti sponte talia :fideles offerant, recipi possunt, dummodo in omni- (1) Cf. Const. 1529, n. 16. (2) Cf. Const. 1536, n. 83: « Et accio la mendicita de Frati non sia richa et de– licata, in nome et non in facti, si ordina che non si cerchi (etiam nel cnrnevale) carne, ov:1, caso, ne pesci, ne altri cibi preciosi, non convenienti al povero stato nostro, excepto per fr infermi; ma dati senza domitndarsi potrano reoeversi, pur che non si offendi la poverta •· Etiam Const 1552, n. 83; Const. 1575, p. 67-68; Gonst. 1608, p. 33-34. Ioannes a Fano (cf. Dialogo de la salute, p. 114, 128) de hoc disserens, alios cibos tanquam pretiosos recenset. (3) Cap. Gen, VIII (1552), A O, t. V, p. 75.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz