BCCCAP00000000000000000000424

1.44 DE EXTENSIONE P AUPERTATIS B) Syndici f acultates 88. - Facultates syndici Nicolai III propriae ab ipso Pon– tífice in decretali Exiit liis verbis prae:finiuntur : « Si vero res huiusmodi (i. e. libros et alia mobilia, quibus ta,m Ordo, quam fratres utuntur) aestimato pretio vendí contingat; quum fratribus ipsis per se vel per alium recipere pecuniain Regula prohibente non liceat: ordinamus et volumus quod talis pecunia sen pre– tium recipiatur et expendatur in rem licitam, cuius usum fra– tribus licet habere, per procuratorem a praefata Sede vel a Oar– denali gubernationem per ipsam Sedem gerenti eiusdem Ordi– nis deputatnm, iuxta modum in superioribus necessitatibus praeteritis et ingruentibus ordinatum » (1). Ideo syndicus Nicolai III habet dumtaxat facultatem « ven– dendi » res mobiles ad dorninium Papae pertinentes, quae Or– dinis usui sunt, et temporis successu inutiles fiunt, pariterque -0as « commutandi » pretii aestimatione et acceptum pretium in alias res fratribus necessarias impendendi. Atque hae duae sunt facultates quae syndico in Reformatione nostra attribuuntur, ut satis clare doctores nostri et legislatio capitularis signi:ficant. P. Ioannes a Fano in ipso Reformationis exordio (ante 1539) (2) et inter alios P. Sanctes Tesauro, iam saeculo decimo septimo incepto, unice faculta tes modo dictas syndico Oapnccinornm com– petere assemnt (3). Insuper capitula generalia eandem doctrinam non semel expresse tradiderunt. Oapitulum generale Romae an. 1618 habitum haec duxit opportuum fratribus in mernoriam revo– care: « e ricordiamo a tutti li frati che lo syndico, che secondo la dichiaratione di Nicolo Terzo, a noi e lecito, non serve ad altro che per vendere alcuna cosa che non sia piu necessaria, e com– mutare il suo prezzo in altre necessita de conventi » (4). Oapi– tulum generale pariter Romae an. 1637 celebratum ad dubium. ipsi propositum super syndici nostri facultates idipsum clariore for– tasse modo significavit: « Utrum, valeat aliquando Provincia– lis vendere per syndicum lanam pro fratrum usu quaesitam, (1) Cf. e, 3, V, 12 in VI., c. 1118. (2) Cf. Dialogo de la salute, p. 107. (3) Op. cit., cap. VI, p. 206; GIOVANMI M. DA TUSA, Dichiaratione, f. 52v. (4) Cf. A O, t. V, p. 304; Gap. Gen. XXIX (1625), A O, t. IV, p. 75; id. XXX (1633) ; A O, t. IV, p. 141.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz