BCCCAP00000000000000000000424

136 DE l!JXTI!JNSIONI!J PAUPERTATIS in monasteriis summa duntaxat rerum necessitas eluceret, immo ad maiorem securitatem « rerum non necessariarum ac super– fluarum usum ita a se fratrum illa communitas expellebat, ut quod longius a rernm superfluitate abesset, ipsa quoque, quae necessaria erant, scrupulositate quadam saepissime tanquam su– pervacanea resecaret » (1). Ooncors chronographorum testimonium, manifestantium qua– lis fuerit Ordinis nostri in hac re assumptum propositum, cor– roborant doctores capuccini, qui primum de Regula scripse– runt; ipsi enim sententiam, practice in Ordine receptam, spe– culative propugnant (2). Exeunte vero saeculo decimo sexto, traditionalis disrumpitur unanimitas, et iam doctrinalis inter expositores capuccinos ad– vertitur scissio. Hieronymns a Politio, Vicadus Generalis (1587- 1593), acerrimus tamen A.nt . de Oorduba sectator, aliique expo– sitores capuccini sententiam Oordubensis probabiliorem cen– sent (3); alii vero fortiter a<lhuc resistunt, hanc sententiam ornni prorsus securitate destitutam declarantes (4). D. - De subiecto doniinii pecmiiae. 83. - Quisnam est pecuniae pro fratrum necessitatibus do– natae dominus sen possessor, vel qnisnam huins pecuniae do– minium habet 7 Huiusmodi quaestioni doctores solutionem prae– bebant diversam. Quidquid de hac materia scriptum primo nostri Ordinis saeculo apud doctores reperimus, non potest indiscri– minatim Oapuccinis applicari; interest ideo hanc quaestionem singulatim agitare, ut clare praefiniatur doctrina apud Fratres Oa– puccinos hoc tempore recepta. Iuxta Regulae Seraphicae praeceptum in capite IV, de qno e di questa superfluita non solo tutta questn, poca e novella Congregatione se ne guardava, ma ogni Frate in particolare )), MARIUS A MERCATO SARA0ENO, Rela• tiones, p. 249. Ipse Marius exstitit snpremus Ordinis l\foderator an. 1567-1573. (1) Cf. Z. BOVERIUS, Annales, t. I, an. 1529, p. 127, LXXXII. (2) Cf, GIOVANNI DA FANO, Di8oorso circa la povei·ta, A 0, t. XXIII, p. 202; GREGORIO DA NAPOLI, Regola unica, p. 246, 292. (3) Op. cit., cap. VI, n. 17; Lours DE PARIS, op. cit., cap. VI, p. 404-406. (4) Cf. « Qaesta opiuione non pare niente sicura, perche il Papa non fa di– stintione alcuna, tra la materia et altre circostanze » Ita SANTI TESAURO, op. cit., cap. VI, p. 268.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz