BCCCAP00000000000000000000424

134 DE EXTENSIONE PAUPERTATIS sui status exsecutionem (1), (non enim omnium rerum usuro La– bere debent), ad ullam superfl.uitatem, divitias seu copiam, quae deroget paupertati. .. recipiant » (2). Et clarius adhuc Clemens V in decretali Exivi : « Superfl.uitas autem, aut nimia pretiositas, vel quaecumque curiositas in bis (vasis et paramentis sacris) seu aliis quibuscumque non potest ipsorum (Minorum) profes– sioni vel statui convenire » (3). 2° Solutiones d,iversae. His Pontificum verbis compulsi non– nulli doctores existimabant res superfluas, pretiosas, aut curiosas nunqnam ad Ecclesiae Romanae dominium transire, etiamsi rle facto illis utatur Religio nostra, talia enim secundum eorum sententfam, Pontífices repudiant, sicut bona illa, quorum domi– nium benefactores silJi reservarunt (,:-). Alii tamen, res a rebus distinguentes, mediam viam, senten– tiamqne benigniorem amplectuntur. Sunt enim, ut ipsi opinantur 1 res aliquae, quarum usus ex ipsamet rerum materia fratribus est vetitus, v. gr. denarii, et sunt pariter res, quarum usus ra– tione materiae Ordini probatur concessus, et illicitus fieri potest tantummodo ex circumstantia aliqua, v. gr. ratione quantifastis (superfl.uae), vel ratione qualitatis (pretiosae, curiosae). Qua di– stinctione constituta, agitata quaestio, sci1icet utrum S. Sedes rerum superfl.uarum, etc., dominium apud se recipiat, non dif– :ficulter solvitur. Sedes Apostolica, huta hornm doctorum placita, non respuit earum rerum dominium, quarum usus ex quacumque causa est fratrfüus illicitus, sed earmn tantum rerum quarum usus ratione ipsius materiae nullo unquam modo est fratribns, sive Ordini licitns; iamvero, cum rerum superfl.uarum usus sit lici tus ratione materiae, et illicitus evadat tantum ratione cir– cumstantiarum, sequitur S. Sedem talium rerum dominium apud se recipere, si donantes illud sibi minime reservarunt (5). Talis erat huiusmodi quaestionis status doctrinalis; qnalis vero fuerit Fr. Capuccinorum conditio nunc dicendurn nobis est. (1) H. Sbaralea addit: « licet habere », B 1!', t. III, p. 409. (2) c. 3, V, 12 in VIº, c. 1114. (3) Cf. c. 1, V; 11 in Clem, c. 1198. (4) Cf. Speoulator apud ANT. DE CORDUBA, op. cit., cap. VI, q. I, p. 292: P. MARCHANT, Expositio literalis, cap. VI, p. 202. (5) Cf. ANT. DE CouBUDA, op. cit., cap. VI, c. 1, p. 292 et oap. IV, q. VII; HIERONYMUS A POLITIO, op. cit., cap. VI, n. 17, p. 439.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz