BCCCAP00000000000000000000424

ÜA.PU' .r IV DE SUBIECTO DOMINII RERUM, QUIBUS UTUNTUR OAPUCCINI 7 4:. - Ordo Fratrnm Capoccinorum nihil tanquam proprium possidet; nonnullis tamen rebus ex necessitate utitur, quapro– pter quaestio, quae logice nunc ante oculos ponitur, sic enuntia– tur: quis est illarum rerum dominus 1 Solutionem praebere in praesenti capitulo intendimus ; duae autem periodi in parte prima distiuctae hic omnino attendendae sunt et singnlatim pertrac– tandae. Art. l. - DE SUBIEOTO DOMINII A.B AN, 1528 AD AN. ]536. 75. - Cum benefactores Fratribus Capuccinis rem aliquam ad usum praebent, possunt semper eius dominium sibi retinere; si vero hoc non faciunt, iuxta declarationes pontificias Regulae, Sancta Sedes rerum suscipit dominium curo limitationibus tamen in ipsis declarationibus appositis. Lapsu vero temporis, quod ab anno 1528 ad an. 1536 decurrit, Oapuccinorum Reformatio omni-– bns Regulae pontificiis declarationibus renuntiavit, ut in parte prima probatum est ; quo facto naturaliter· subsequuta est huius ,quaestionis de subiecto dominii singularis ordinatio iuridica. A. - De subiecto dominii bonoriim immobilium. 76. - Bona immobilia, quorum usus fratribus conceditur {i. e. conventus et horti), in benefactorum semper proprietate perseverant hac prima periodo decurrente, ut ipsa legislatio ca– puccina diserte iniungit. Constitutiones Albacinae, pro novis fundationilms suscipiendis legem, seu normas condentes, haec statuunt: cuneta nostra loca

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz