BCCCAP00000000000000000000424

122 DE EXTENSIONE PAUPERTATIS b) Ordo Capnccinorum, nt plurimum, nec episcopi, nec iudicis, nec aliorum expostulabat auxilium, ut ipsi iudicialiter heredes compellerent ad solutionem legatorum, quorum Ordo .erat capax (1) ; non autem impedire poterat, quominus praedicti sponte procederent, devotione erga Ordinem compulsi. Peroptabat tamen Ordo etiam legata modo licito relicta per « modum purae eleemosynae » recipere. Ut arida haec materia et tot dubiis immixta absolvatur, unica tantum superest nobis quaestio, scilicet : an Capuccini pos– sint necne per modum eleemosynae accipere, vel etiam petere legata ipsis modo illicito relicta, praesertim annua perpetua. E. - Legatorum per modiim eleemosynae receptio. 73. - Quamquam Fratres Capuccini legata congruo modo ipsis relicta sine iure proprio recipiant, non tamen haec legata sunt merae eleemosynae, a cuius notione longe aberrant sive quaelibet actio ad exigendum, si ve obligatio ad solvendum, quas nuper in legatis modo lfoito Ordini nostro factis comperimus. Inde apparet, quod si quaestio instituitur, an Capuccini recipere possint necne per modum eleemosynae legata eis incongruo modo relicta, omnis actio ad petendum, omnisque ad solvendum obligatio penitus denegantur. Etiam in hac quaestione doctores in plures abeunt senten– tias. Sunt nonnulli qui cuilibet receptioni huiusmodi legatorum, etiam per rnodum purae eleemosynae, prorsus obsistunt, quia Nicolaus III, de legatis disserens Regnlae seraphicae adversan– tibus, praecipit ut fratres per omnem modum ab eorum absti– neant receptione (2). Alii vero Regulae puritati minime adver– sari reputant horum legatorum, etiam annui perpetui, petitionem et receptionem per modum eleemosynae, quia cum ex una parte •sine iure postulentur et ex altera sine obligatione tribuantur, ad summum consideranda erunt tanquam eleemosynae moraliter, non civiliter, certae; iam vero moralis eleemosynarum certitudo .statui mendicitatis minime repugnat. Huiusmodi doctrina com– munis inter doctores capuccinos quoque evasit (3). (1) B. VECCHI, ibid., dub. VIII. (2) Cf. c. 3, V. 12, in VI, c. 1117; B. BRENDULINO, op. cit., cap. VI, f. 151v ,et alii apud ipsum. (3) Cf. ANT. DE CORDUBA, op. cit., cap. VI, q. XI, p. 335. Capitula generalia

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz