BCCCAP00000000000000000000424

120 DE EXTENSIONE PAUPERTATIS 2') Episcopo, ex ratione generali, quam episcopi habeban t in legatis relictis ad causas pias (1); 3°) Iudicibus, nec tantum ecclesiasticis, sed et saecularibus,. qui agere poterant ex officio; cum vi muneris diligentem tenean– tur iudices adhibere curam, ut subditi suis obligationibus sati– sfaciant (2) ; 4°) Cuilibet de populo. Ius enim cuilibet de populo concede– bat actionem, ut legata et relicta ad pias causas adimpleren– tur (3); · 5°) Syndico seu Ecclesiae Romanae Procuratori, cui etiam invigilare competit, ut postremae ad causas pias voluntates fide– liter exsecutioni mandentur (4). 2°) Legata modo illicito relicta. 71. - a) Obligatio solvend-i. Heredes vel testamentarii exse– cutores in foro externo nec obstricti erant, nec constringi po– terant ad praebendum fratribus legata modo illicito ipsis oblata;. tamen, iuxta aliquorum placita, adhuc in hoc casu tenebantur in conscientiae foro ad legati solutionem, vi obligationis ipsis a testatore iniunctae, dummodo eam fuisse constaret testatoris. intentionem, nempe, ut legatum ab eo relictum fratres omnino reciperent. Alii vero doctores etiam ab interna con.scientiae obli– gatione lleredes liberabant (5). b) Ius exigendi. Actio ad solutionem huius legati exigendam nulli erat. (1) Cf. o. 3, V, 12, in VIº, o. 1117; Cono. Trident., sess. XXIl, de ref., cap. 8;. HIERONYMUS A SORBO, op. cit., v. « legata », P· 196; HrnRONYMUS A POLITIO, op. cit., n. 73, p. 518. Épiscopis erant illi orones aeqniparati, qui sive privilegio, sive praescriptione episcopali pollebant iurisdiotione. Cf. BARTH, VECCHI, op. cit., disp'. VI, dub. XVI. (2) Cf. Auctores allati et Serena Conacient., quaest. ultima, in Mon. Ord., t. II,. f. 147; A. CASARUBIOS, op. cit., v. « hereditas,, p. 386-387; E. RODERICUS, op. cit., t. II, q. 78, art. 1 ; SANTI, op, cit., cap. VI, p. 310-311. (3) Cf. A. CASARUBIOS, op. cit., v. • hereditas ., p. 387; ANT. DE CORDUBA, op. cit., cap. VI, q. XI, p. 333; LOUIS DE PARrs, op. cit., cap. VI, p. 369; B C, t. II;. p. 247, nbi dicitur quomodo ante Saoram Congregationem Concilii tanquam unns de populo agit pro Capuccinis Alexander Rocconi. (4) Cf. HIERONYMUS A POLITIO, op. cit., cap. VI, n. 73, p. 518; J. CASTRO– PALAO, op. cit., pars. III, disp. III, p. 290. (5) Cf. ANT, DE CoRDUBA, op. oit., cap. VI, q. XI, p. 335; T. SANCHEz, op•. cit., lib. VII, cap. XXVI, n. 4\J; B. VEccm, op. cit., disp. VI, dub. VIII.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz