BCCCAP00000000000000000000424

. DE INCAPACI'I'ATE ACQUIRENDI BONA TEMPORALIA 119 D. - Figura iuridioa legatorum Ordini relictorum. 69. - Tandem in hac paragrapho sunt declarandae iuridicae ,differentiae, quae ínter legata licito et illicito modo Fratribus ·Capuccinis relicta intercedunt; hae autem difterentiae uniuscu– iusque legati iuridicam :figuram exprimunt. Est enim ante omnia praemittendum, ut saepe innuimus, « Ordinem Capuccinorum nullum acquirere ius in legatis licito modo ipsi relictis, nec heredes, vel exsecutores esse » erga Ca– puccinos obligatione devinctos ad solvenda legata, quia Ordo noster, ratione promissae paupertatis, nullum ius nullamque •·obligationem in res temporales habere quit, et pro nulla re temporali potest in iudicio experiri (1). Di:fferentiae ergo inter utramque legatorum speciem ex parte fratrum minime sunt re– petendae, sed sunt praesertim reponendae in obligatione solvendi ,fogata, et in iure exigendi solutionem legatorum. 1 º) Legata licito modo relicta. 70. - a) Obligatio solvendi. Heredes vel exsecutores utroque ·foro tenentur Fratribus Capuccinis solvere legata, ipsis modo licito facta, quorum sunt capaces. Non tamen obligati sunt erga fratres, sed erga alios. Personae, quibus heredes oblígantur sunt •eaedem, ac illae, quae iure potiuntur compellendi ipsos heredes via iudiciaria ad solutionem legatorum. b) lus exigendi. Si heredes negligerent legati solutionem, ·vel simpliciter denegarent, ius seu actio ad eos etiam via iudi– cia.ria compellendos competit, hixta doctrinam in saeculo de quo .agimus traditam, infrascriptis personis, scilicet: 1°) Civitati seu syndico civitatis, in qua fratres habitant; ius ,enim ad legata, facta pauperibus, recuperandi.Im acquiritur civi– tati, nam quidquid pauperibus pro eorum necessitatibus relin– quitur, totum videtur civitati relictum, cuius « summe interest, ut necessaria non de:ficiant pauperibus ». !am vero Fratres Ca– ,puccini pauperes sunt in summa egestate constituti (2); · (1) Cf. o, 1, V, 11 in Clem., o. 1198; o. 3, V, 12, in VI, o. 1115, (2) Cf. HIERONYMUS A SORBO, op. cit., v. « legata », p. 196 ; T. SANCHEZ, op. ,cit., lib. VII, cap. XXVI, n. 59.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz