BCCCAP00000000000000000000424

118 DE EXTENSIONE PAUPERTATIS modus acceptandi fundationes seraphicae paupertati minime vi– debatur contrarius, ut egregie probat B. Vecchi, ipsemet autem in :fine dissertationis suae qualis fuerit Ordinis nostri praxis his verbis patefacit: Religio nostra ad haec usque tempora ob rationabiles causas, praesertim ut purius Regula observetur has non adrnittit obligationes, quae neque a posteris facile admitti debent (1). Alteri vero fnndationum generi, quae laicales nominan– tur (2), et melius donationes piae vel pia legata dicerentur, appli– canda est doctrina paulo supra memorata, cum de legatis Ordini indirecte relictis sermo erat; nam tales fundationes vera sunt legata indirecte fratribus relicta, non quidem gratuita, ut altera, sed onere gravata vel celebrationis missarum, vel aliarum func– tionum sacrarum. Legatá haec, vel Iaicales fundationes, si annuatim Ordini praestanda reliquantur in perpetuum, vel ad longum tempus, non valent (3), necea fratres licite accipere possunt (4); si autem quod praestatur, ad breve tempus, et quid exiguum fuerit, re– ceptio nullo videtur iure prohiberi, « Hcet, addnnt expositores cappuccini, nostra Oapuccinorum Oongregatio hactenus haec non admiserit » (5). Non pauca huius primi saeculi documenta pontificia roborant doctrinam huc de fundationibns in ecclesiis Oapuccinorum pro– positam, verbaque :firmant expositorum nostrorum circa morem in Ordine receptum (6). (1) Op. cit., disp. VI, dub. XI. (2) Pia fundatio in sensu lato, seu laicalis, dicitur quaelibet donatio facta ad finem pium, quae proinde comprehendit bona heredibus reliota cum onere ea in finem pinm impendendi, v. gr. onus celebrandi annuatim anniversarium pro anima testatoris in ecclesia Capuccinornm. Cf. MATTH. A Co1WNATA, op. cit., t. II, n. 1097. (3) In quantum onus per Capnccinos erat implendum seonndnm testatoris voluntatem, heres tamen ab iniuncto onere minime liberatur; sacras functiones faciat ipse per alios celebrare. (4) Cf. F. SUAREZ, Opera omnia, t. XV, lib. VIII, cap. XVII, n. 32, p. 671 sq.; J. DE LUGO, op. cit., disp. III, sect. v; n. 103, p. 653; ANT. DE CORDUBA, -op. cit., cap. VI, q. XI, p. 332. (5) Ita HIERONYl\fUS A SORBO, op. cit., v. « legata », p. 195 (ante annum 1596); HIERONYMUS A POLITIO, op. cit., cap. VI, n. 69 (post ann. 1605), p. 515. (6) Cf. B e, t. II, p. 114, 117, 174, 183, 416, 418; B e, t. III, p. 63; B e, t. V, p. 63. .

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz