BCCCAP00000000000000000000424

116 DE EXTENSIONE PAUPERTATIS 1 ° Legata an,nuoritm redituum in perpetumn. Legata annuorum redituum in perpetuum, vel ad longnm tempus, directe vel indireGte relicta ecclesiis Oapnccinornm, (ut si quis leget, vel heredem gravet, ut annuatim tribuat vinum, ceram, farinam pro celebratione missarum, oleum pro lampadi– bus, etc.) alii absolute invalida declarabant perinde ac si conven– tui vel Ordini facta füissent, agnitam iam rationem subiicien– tes, nempe, qnod Olemens V quoscumque reditus· accipere Mi– noribus interdixit, et ubi ius non distinxerat, non erat distin– guendum (1). Opposita sententia, speculative considerata, non modo proba– bilior, sed certa dici poterat. Pro huiusmodi legati valore ex– stabant enim rationes validissimae: legatum non fratrum col– legio, sed ecclesiae relinquitur, quae non prohibetur illud recipere, cum neque Nicolaus III, neque Olemens V in suis Decretalibus, neque ulla Regulae seraphicae partícula obsistant, quominus aliquid annuum Minorum ecclesiis reUnquattir; insuper hoc lega– tum incertam religiosorum mendicitatem minime aufert, quia re– ditus non cedunt immediate in utilitatem fratrum, et ipsi aeque in certa sua mendicitate post legati susceptionem persistunt. Haec sententia ob intrinsecam probabilitatem evaserat com– mnnis ínter doctores (2) ; alia vero absque ullo dubio tutior erat et Regulae puritati promissaeque paupertati magis conformis. Doctores capuccini huius saeculi ferme omnes ad senten– tiam speculative probabiliorem confugerant (3), noster Ordo ni– hilominus, de more iam recepto, tutiorem vitae praxi sequitur doctrinam, ut asserit B. Vecchi, scribens : « Religio vero nostra (1) Cf. J. Azomus, op. cit., lib. Xll, cap. XXIII, c. 1583-1584; SANTI TESAURO, op. cit., cap. VI, p. 307, ubi de opposita sententia sc1·ibit: « La qual opinione non e troppo sicura perche e contra la dichiaratione di Clemente V qual dice, che noi siamo incapaci di annue rendite, non solo uelle cose del vivero, ma anche della Chiesa: et con -effetto quel pertetuo ripugna troppo allo stato nostro povero et mendioo ». ÜYRLLUS A BERGOMO, op. cit., p. 537, n. 13. (2) Suffioiat aliquos tantum referre: Serena GonBcient., q. XX, in Mon. Ora., t. II, f. 124r ; B. BRENDULINO, op. cit., cap. VI, f. 151 r; E. RODERICUS, op. cit., t. II, <J.. 126, art. 5; F. SUAREZ, 0pem omnia, t. XV, lib. VIII, cap. XVII, n. 27-28; T. SANCHEz, op. cit., lib. VII, ca,p. XXVI, n. 41-42 et alii antiquiores, quos Sanchez hic memorat. (3) Cf. HrnRONYMUS A SORBO, op. cit., v. « legata », p. 195; HIERONYMUS A POLITIO, op. cit., cap. VI, n. 70-71, p. 516; P. B. VECCHI, op. cit., disp. VI, dub, VI; LOUIS DE PARIS, Exposition littérale, cap. VI, pag. 368.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz