BCCCAP00000000000000000000424

114 DE EXTENSIONE PAUPERTATIS bat, nam legatum ad breve tempus, potius quam legatum an– nuorum redituum, censetur summa quaedam legata per modum. unius, cuius vero solutio protrahitur, ex hoc enim inter res mo– biles reputatur, eo vel maxime, quod per eius receptionem men– dicitas non tollitur, sed aliquo tantum modo sublevatur (1). Expositores capuccini in speculativa hac disceptatione ad unam alteramve deflectunt sententiam absque animorum con– sensione inde a secunda medietate saeculi decimi sexti (2). Ordo noster tamen assumpsit practice talem positionem, quae agnito eius tutiorismo studio minime contradicit; purius Regula obser– vabitur, aiunt expositores nostri, non petendo, neque acceptando, haec legata (ad modicum tempus), veluti hactenus Religio no– stra Capuccinorum non petiit, neque acceptavit (3). 2° LEGATA BONORUM MOBILIUM 65. - Res mobiles, quae Ordini Capuccinorum legari possunt, in duplici di:fferentia sunt: aliis. fratres in propria specie uti queunt, aliis vero non. Si primae, ut panis, oleum, vinum, etc., ipsis legato. relinquantur, eas accipere pro necessitatibus praesentihus et im– minentibus possunt, non autem in quantitate immoderata ad the– saurizationem (4). Si autem res mobiles legantur, quarum usus in propria specie fratribus non conceditur, ut arma, equi, etc., possunt recipi ad hoc ut per idoneas personas in res fratribus licitas commutentur, et sic in necessitates fratrum convertantur r si autem eas vendere necessarium fuerit, observandae sunt nor– mae pro sic dicto recursu ad pecuniam; quas normas infra recen– sebimus (5). (1) Ita Serena Conscient., q. XX, in Mon. Ord., t. II, f. 124r ; B. BRENDULINO,. op. cit., cap. VI, f. 151v ; ANT. DE CORDUBA, op. cit., cap. VI, q. XI, p. 321-332; T. SANCHEZ, op. cit., lib. VII, cap. XXVI, n, 36; J. DE LUGO, op. cit., disp. III, sect. V, n. 102, p. 652. (2) HIERONYMUS A SORBO, op. cit., v. « legatn "• p. 195; HIERONYMUS A Po– LITIO, op. cit., cap. VI, n. 68, p. 513 sq.; BARTH. VECCHI, op. cit., disp. VI, dub. V ;. CYPRIANUS CROUSERS, op. cit., cap. VI, p. 392, benigniori sententiae adhaerent ;. SILVESTRO D'Ass1s1, op. cit., f. 189r - 190V et SANTI TESAURO, op. cit., cap. VI, p. 308, rigidiorern arnplectuntur. (3) Cf. BARTH. VECCHI, op. cit., disp. VI, dub. V. (4) Cf. HIERONYMUS A POLITIO, op.· cit., cap. VI, n. 61, p. 503; J. CASTRO– PALAO, op. cit., pars. III, disp. III, p. 288-289. (5) Cf. SANTI TESAURO, op. cit., cap. VI, p. 282 ; CYPRIANUS CROUSERS, op .. cit., cap. VI, p. 404.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz