BCCCAP00000000000000000000424

112 DE EXTENSIOKE PAUPERTATIS tertio quoque mense, vel anno) solvatur. Olemens V in decre– :tali Exivi Fratribus Minoribus declaravit illicitum, ipsorum con– ditione considerata, reditus quoscumqne recipere vel habere (1). Hnius declarationis iuridica et proxima ratio est, quia annui re– ditus inter immobilia bona censentur a iure (2). Ratio autem re– mota est, quia eorum receptio nostrae mendicitatis destrueret sta– tum, cnm fratres non amplius simpliciter in spe Dei, in incer– tum viverent. Inridice, merito dici potest legatnm annuorum reditnum in ,perpetnum, vel ad longum tempus, Ordini nostro factnm directe vel indirecte esse legatum reí immobilis sub modo Regulae et ,conditioni fratrum repugnante relictum. Ergo secundum doc– trinam supra expositam, cum de legatis bonorum immobilium loquebamur, talium legatorum nec aestimatio potest recipi (3). Non defuerunt doctores, inter quos F. Suarez, E. Rodericus, J. Castropalao et alii commumerantur (4), qui diversam pro le– gatis inclirect6 relictis doctrinam tradiderunt. Iuxta eorum opinio– nem legatum annuum Fratribus Minoribus indirecte relictum subsistit, eo sensu, ut licet Religfo ius nullum acquirat, nec possit in indicio petere legatnm, heres tamen teneatur ex vo– luntate defuncti in conscientiae foro ad onus ei a testatore im– positum sine coactione solvendum, et si heres hoc modo solvat, potest Religio sine scrupulo legatum accipere. Expositores capuccini huismodi doctrinam ignorant penitus et Ordinis nostri praxis, primo durante saeculo, est illi contraria. Plura enim in Bullctrio Capuccinorum reperimus documenta pontificia diversis Ordinis provinciis directa, quibus haec veritas vel ennntiatur, vel supponitur; saepe in illis asseritur; « fra– tres Capuccini, qui bus perpetuos reditus habere non licet » ••• ; (1) Cf. c. 1, V, 11, in Clem., c. 1197. (2) Cf. c. 1, V, 11, in Clem., c. 1197. (3) Doctrina communis expositorum Regulae et inris peritorum. Cf. Serena Oonsoient,, q. XIX, in Mon. 01·d., t. II, f. 123v j B. BRENDULINO, op. oit., cap. VI, f. 150; ANT, DE CORDUBA, op. ou., cap. VI, q. XI, p. 322 j T. SANCHEZ, op. cit., lib. VII, cap. XXVI, n. 33.34; J. DE LuGo, op. cit., disp. III, sect. V, n. 102, p. 652 j J. AZORIUS, op. cit., lib. XII, cap. XXIII, c. 1583; GIOVANNI DA TUSA, ,Op. cit., f. 70v; HrnRONYMUS A SO1rno, op. cit. v. « legata », p. 194; LOUIS DE PA– RIS, op. cit., cap. VI, p. 355-356; BARTH. VECCHI, op. cit., disp. VI, dub. IV. (4) F. SUAREZ, op. cit., t. XV, lib. VIII, cap. XVII, n. 18-19, p. 667; J. CASTRO· PAL.A.O; op. cit., disp. III, p. 289; E. RODERICUS, op. cit., II, q. 126, art. IV, p. 356 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz