BCCCAP00000000000000000000424

110 DE EXTENSIONE PAUPERTATIS mobilium sic relictarum venditio sine solemnitatibus iure petitis ad rerum ecclesiasticarum alienationem :fieri, iuxta doctores, po– terat; nam, dum immobiles res persistunt, remanent in dominio heredum. Fratres tamen minime possunt in venditione harum rerum qnovis modo intervenire (1). e) Denique si modus illicitus in legando res immobiles exprimatur, ut esset vineam vel campum relinquere, ut exco– lantur vel domum ad locandum, fratres a talium legatorum rece– ptione « per omnem modum abstineant » (2). His verbis Nicolai III innixi nonnulli doctores docnerant non posse fratres aestima– tionem horum legatorum recipe1·e (3); alii vero quaestionem hac distinctione enodabant: Legati incongruitas sen illiceitas « ex modo » duplex potest distingui : a) Illiceitas proveniens ex modo apposito Regulae vel statui et conditioni fratrum repugnante; b) Illiceitas proveniens ex modo apposito repugnante conditioni fratris particularis, aut ex ratione alia, v. gr quia fratres rebus legatis non indigent, non tamen Regulae, aut statui contrario. Legatum, in quo campus nobis ad illum ex– colendum relinquitur, illicitum est ex modo apposito Regulae et statui nostrae mendicationis repugnante; illud vero, in quo v. gr. libri fratribus laicis legantur, vel quaedam pecuniae summa pro induendis fratribus, cnm nec praesens nec imminens sit necessitas, legatum est incongruo modo factum, non tamen statui nostro et conditioni repugnat, cum et Jibros habere et pecuniam pro fratribus induendis Oapnccini accipere possint, dummodo vera, praesens, vel imminens exsistat necessitas. Secundum praedictam distinctionem, legatorum quae modo CUS, op. cit., t. II, q. 126, art. 1; ANT. DE ÜORDUBA, op. cit., cap. VI, q. XI, p. 328; . DE LUGO, op. cit., disp. III, sect. V, n. 101; T. SANCHEZ, op. cit., lib. VII, cap. XXVI, n. 15-32; HIERONYMUS A SORBO, op. cit., v. « Iegata », p. 192; HIERO· NYMUS A POLITIO, op. oit., cap. VI, n. 62, p. 503 sq. (1) Cf. DE LucA, Theaf1"1mi veritatis et i1is!itiae, lib. VII, v. alienatio, diAc. 9, n. 5, Venetiis, 1706; SANTI, op. cit., cap. VI, p. 312. Neqne opus est, ut res im– mobilis frntrilms relicta, modo licito, vel indeterminato, statim alie,netnr, sed potest temporis opportunitas exspectari, ne vili pretio fiat venditio, Cfr. I. CA– STROPALAO, op. cit., pars. III, disp. III, p. 288; T. SANCHEZ, op. cit., et loo. cit., n. 30; J. Azomus, op. cit., lib. XII, cu.p. XXIII, c. 1583, (2) Cf. c. 3, V, 12 in VI, e, 1117. (3) Cf. T. SANCHEZ, op. cit., lib. VII, cap. XXVI, n. 18; SANTI TESAURO, op, cit., cap. VI, pp. 312-313.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz