BCCCAP00000000000000000000424

102 DE EXTENSIONE PAUPERTATIS cidit cum testator disponit ut, herede suo decedente, hereditas ad Ordinem deveniat, vel in illis, quae fiunt iure fidei commissi universalis, quo, scilicet, aliquis instituer<-1tur quidem heres, sed fide data, quod Ordini sit ipsam hereditatem translaturus (1). Huius omnimodae incapacitatis ratio optime a Clemente V in Decretali Exivi profertur: « Quia igitur in successionibus trans– it non solum usus rei, sed et dominium suo tempore in here– des, Fratres autem praefati (Franciscani) nihil sibi in speciali acquirere, vel eorum ordini possunt etiam in communi, decla– rando dicimus, quod successionum hniusmodi, qnae etiam ex sui natura indifterenter ad pecuniam, et etiam ad alía mobilia et immobilia se extendunt, considerata sui puritate voti nulla– tenus sunt capaces» (2). Allatae hic a Pontífice rationes inserviunt quoque pro suc– cessionibus mediatis, sen hereditatibus iure fideicommissi relic– tis, nam ex se ad omnia mobilia et immobilia bona extendun– tur (3). Si autem contingat, quod Ordo noster, incapacitate non ob– stante, heres instituatur, testamentum, tamquam personae in– capaci factum, irritnm doctores declarabant, dummodo nullus substitutns, aut coheres in testamento designaretur. Hereditas in hoc casu, aiunt illi, cedit ab intestato venientibus. Si vero substitutus est vel coheres in testamento designatus, testamen– tum valet, substituto adeunte hereditate, ad quem primo per– ti net, vel adeunte coherede, cui augescit portio fratribus re· licta (4). Nec paucae nec leves bic agitantur quaestiones inter theo– logos, canonistas et Regulae expositores, quarum duas, ut prin– cipaliores, placet hic leviter attingere, saltem ut pars ostenda- (1) Cf. HIERONYMUS A SORBO, op. cit., v. hereditas. p. 388-389; HIERONYMUS A POLITIO, op. cit., cap. VI, n. 43, p. 486; ANT. DE CORDUBA, op. cit., cap. VI, q. X, p. 325 ; Serena Oonscientia, q. XVII, apud Mon. Ord., t. II, f. 123; E. Ro– DERICUS, op. cit., t. II, q. 78, art. l; T. SANCHlllZ, op. cit., lib. VII, cap. XXV, n. 4-5; J. CASTROPALAO, S1tninia Moralis, para. III, disp. III, p. 286. (2) C. 1, V, 11 in Clem. o. 1197 ; Cono. Trident., sess. XXV, de refo1·niatione o. 3 ; B C, t. VII, p. 395. (3) Cf. Auctores supra a!lati et CYPRIANUS CROUSERS, op. cit., cap. VI, p. 399. (4) Cf. T. SANCHEZ, op. cit., lib. VII, cap. XXV, n. 6; J. DE LUGO, op. cit., disp. III, seot. V. D, 98; HIERONYMUS .A. SORBO, op. cit., v. « hereditas ». p. 388.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz