BCCCAP00000000000000000000424

DE ORDINIS INCAPACITATE CONTRACTUALI 99 mutuo dat rem alteri, appropriat et acquirit ius aequivalens rem mutuatam exigendi; qui vero sensu proprio mutuo accipit rem sibi appropriat, sed civiliter ad aequivalens restituendum adstringitur. Oapuccinorum Ordo nullius rei temporalis potest dominium vel transferre, vel recipere proprio nomine et auctoritate, neque ius exigendi aliquid, vel civilem restituendi obligationem in se suscipere; hinc est, quod mutuum in vera mutui figura iuridica nec dare potest, nec recipere (1). ·Theologi tamen et expositores aliud mutuum inducunt im– proprie dictum, quod noster quoque Ordo per:ficere potest. In hoc mutuo res (non autem pecunia) ad usum facti absque ulla proprietate accipiuntur a fratribus, qui, omni obligatione política exclusa, aequivalentem rem restituendi, dicere sic mu– tnantibns possunt, ait Nicolaus III, « quod per eleemosynas et alios amicos fratres ad solutionem intendunt :fideliter labora– re»; solutionem fratres tenentur procurare tantnm ex naturali fidelitatis obligatione (2). Res vero quae illi ita accipiunt in do– minio ipsius mutuantis remanerent, vel secus ad Sedein Apo– stolicam transirent. Art. 2. - DE ALUS OONTRAOTIIlUS 53. - De principalioribus contractibus hncusque singillatim pertractavimus, quia eornm iuridica ordinatio aliqnid Ordinis nostri proprium secum ferebat; de ceteris autem, ne saepe eadem repetantur, agemus per modnm unins, communem doctrinam proponendo contractibus 1J'ignori, deposito, commodato, looationi, svonsioni et aliis applicandam. Secundum doctrinam omnium Regulae expositorum, supra– dicti contractus dupliciter sumi vel :fieri possunt. 1° Sensu proprio seu rigoroso, ita ut ius et obligationem ci– vilem respective inducant in contrahentes; (1) Doctrina comnmniter recepta. Cf. QUATTUOR MAGISTRI, op. cit., in Mon, Ord., t. II, f. 23r ; HúGO DE DINA, op. cit., in Mon. Ord., t. 11, f. 63V: GIOVANNI DA FANO, Discorso oil'ca la poverta, AO, t. XXVII, p. 234; SANTI TESAURO, op. cit,¡ cap. VI; p. 288. (2) Cfr. o. 3, V, 15 in VI, (l, 1115; HIERONYMUS A POLITIO op. cit., cap. VI, ]l, 23, p. 450.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz