BCCCAP00000000000000000000424
8 PROOEMIUM Ordinem FratrumMinorum Capuccinornm canonice erigebat. Au– no autem 1638 Sedes Apostolica eorumdem Fratrum constitu– tiones proprias in forma specifica primum con:firmat; quae qui– dem speci:fica confirmatio constitutionibus tribuitur recognitis, innovatis et publicatis non ab Ordine, sed iubente card. Protec– tore Antonio Barberini, O. F. M. Cap., qui eas potius Fratribus iniunxerat. Ordo autem cum Constitutiones proprias, in his quo– que quae paupertatem respiciunt, adulteratas animadverteret, eas adrnittere renuit, et propterea an. 1643 Oapitulum generale Ordinis novam edixit constitutionum editionem, quae ad anti– quiorem forman illarum exacta et redacta est, recentioribus prae– termissis innovationibus. Denique natura iuridica paupertatis Fratrum Minorum Capuccinorum hoc ipso saeculo penitus de:fi– nitur ac roboratur. Et hae sunt rationes praecipuae, propter quas argumentum ad praedictum tempus circumscriptum est. In hac igitur disquisitione enucleare intendimus naturam iuridicam paupertatis religiosae Fratrum Minorum Capuccino– rnm, prout in fontibns inris ante annum 1638 il1am delineatam invenimus. 2. Praesens dissertat io in duas partes di visa est, in quarum prima, quae ad modum introductionis ev'olvitnr, de determina– tione fontium iuris paupertatis Ordinis Fratrum Minorum Ca– puccinorum disseritur. Huiusmodi partís momentmn sen neces– sitas, cuma nemine unquam pertractata sit, neminem fugit, atqne ex infra dicendis clare patebit. In altera vero parte, quae est pars dissertationis praecipua, sermo est de structura iuridica seu de lineamentis iuridicis paupertatis praesertim collectivae ipsius Ordinis aliarumque personarum moralium in Ordine existen– tium. Animadvertendum vero est quod cum natura iuridica pau– pertatis coJlectivae sen in communi apud Fratres Minores Ca– puccinos eadem sit ac privata et particularis singulorum Fratrum paupertas, ídem .propterea de hac dicendum est quod de pau– pertate in communi statuitur. Insuper quia materia exposita atqne propria doctrinae voca– bula adhibita, cuipiam saltem, aliquando nova sen parum fami– liaria videbuntur, nos ipsi claritati ante omnia consulendum esse arbitrantes, neque notiones neque divisiones, aliaque huiusmodi omisimus, quae forsitau lectorl erudito minus necessaria pote– rµnt viderL Ordin:;ttio iuridica qnarumdam quaestionum 1 v. gr.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz