BCCCAP00000000000000000000399

76 M. MONDREGANES post conversionem sustentationi providebat telas texendo ( 13 ). Ve– rumtamen ipsemet Apostolus enuntiat principium, secundum quod ministri de praedicatione et altari debent sustentari, ut sacro ministerio liberius consecrari possint. Idcirco, vindicat jus sustentationis sibi et Barnahae ah Ecclesiis, in quihus' laho– rat, sumens rationem ex modo agendi aliorum apostolorum. « Numquid non hahemus potestatem manducandi, et bibendi? ... sicut et ceteri apostoli, et fratres Domini, et Cephas ... Quis mi– litat suis stipendiis uinquam? Quis plantat vineam, et de fructu ejm; non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non man– ducat? )) ( 11 ). Aliis enim additis ralionibus vel comparationi– bus, vindicationem hoc fortissimo concludit argumento. << Nt.>– scitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant? Ita et Dominus ordinavit fü,, qui Evangelium annuntiant, de Evange– lio vivere (1:;). Paulus sustentationis jus sihi suisque missionariis expresse quidem vindicahat; at vero, non semper illo usus est, ne offen– dicu lurn daret Evangelio Christi (1 6 ). Sollemniter enim asserit in altera Epístola ad Cotinthios gratis fa,angelium Christi prae– dicare et stipendium ah aliis Ecclesiis recipere: << Alias Eccle– sias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. Et cum essem apud vos, et egerem; nulli, onerosus fui: nam quod mihi deerat suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibns sine <mere me vobis servavi, et servabo )> (1 1 ). Hoc Apostolus Christi fecit, non oh defectum amoris vel fidu– ciae erga Corinthios, sed ut ipse dicit: <( Ut amputem occasio– nem eorum, qui volunt occasionem, ut in• quo gloriantur, inve– niantur sicut et nos>) ( 18 ). Nempe judaizantes adversarii Pauli, qui pecunias a neophytis extorquehant, timehant, ne sua ipso– rum avaritia neophyti ah ipsis averterentur. Idcirco, praxim Pauli gratis praedicandi videntur calumniati esse, tamquam ge- 1mino apostolo indignam. Hoc modo eum ad illum morem, quem (131 Act., XX, Jt. (141 I Cor., IX, 4-7. (15) I Cor., IX, 13-14. (ló) I Cor., IX, 12, 15; Act., XX, 33. (17J II Cor., XI, 8-9. ¡ 18) II Cor., XI, 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz