BCCCAP00000000000000000000399

De oeconomica missionariorum sustentatione tempore Apostolorum J <'sus Christus apostolos et discípulos pauperes ad praedi– candum misit; ut vivere, peregrinare suamque missionem adim– pleno possent, opibns materialibus alienoque auxilio procul du– dio egebant; ideoque, Dominus J esus jus quoque tribuere de– bebat ad sustentationem ex parte eorurn, quibus evangelii nun– tium allaturi erant. Quapropter, illos ad praedicandum mittens ait: (< Nolite possidere aururn, neque argenturn 1 neque pecu– niarn in zonis vestris : non perarn in via, neque duas tunicas, neque calcearnenta, neque virgarn: dignus enirn est operarius ciho suo. In quamcunque civitatern, aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exea– tis )J (1). << In eadern domo rnanete edentes, et bihentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in dornum... manducate quae apponuntur vo– bis )) (2). Si vero in aliqua civitate non receperint vos, in die judicii rernissius erit Sodornis quarn illi (3). Tempore apostolorum missionum necessitates minores qui– dern, qua aetate nostra, erant. Missionariis non erant templa di– vini cultus statim aedificanda, quia in synagogis vel domibus vel sub diu praedicahant; nec scholas fundabant aut scientia– rum cultum apud neophytos promovehant. Status socialis illius temporis diversis hominurn categoriis constabat. Imperii multitudo hominihus liberis et servis com– ponehatur. Homines liberi suhdividebantur in cives et peregri– nos. Hi autem erant habitantes liberi provinciarum, quae Im– perio additae fuerant; administrationi locali propriae provin– ciae, non vero Urbis, participes fieri poterant. Soli cives pleno semm erant oriundi romani, qui omnibus ju~ibus, tum puhlicis turn privatis, gaudebant. Servitus ante Christum apud omnes (11 1 Uatt. X, 9-11. (2í Luc. X, 7-8. (3) Cfr. Luc. X, 12; Matt. X, 14.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz