BCCCAP00000000000000000000392

136 P. PÍO DE MONDREG.'\NES ficia et iura habent; et quia in conflictum vel collisionem venire queunt, fixae normae determínari debent, ut in tanti momenti negotio concordíter agant. Principium general•e est, quod Superior missíonis, praeter casus in iurei prae– visos, ne se ingerat in disciplinam regularem et universim in ea quae ad vítam religiosam referuntur. Vicissim Superior religiosus ne sese immísceat aut quo– cumque modo se occupet in íís, quae ad regímen míssionis pertinent. Saeculis XVII et XVIII duplex iurisdictio, saltcm 'in aliqtibus Ordinibus, in per,– sona Ministri Provincialis coniungebatur; nam S. C. de P110paganda Fide Praefecti munus ei conoedebat, hic autem delegatum ve! Vice-Praefectum in missione de\Jentem nominabat. Ab anno 1845 usque ad 1881 singulae iurisdictiones in Vicario Apostolico fuerunt unitae; sed haec consuetudo fructus desideratus non produxit, et multi rnissionarii pu– tabant se pro tempore vitae missionariae extra Ordinem esse et Superiorem regularem practice non haberc. Quapropter, Leo XIII in Constitutione Romanos Pontífices, die 8 maii an. 1881, iurisdictionem Superioris Eccl. et Regularis onmino se:paravit et unicuique proprium campum designavit. Constitutio fuit data pro Anglia ad dirimenda discrimina intt'r Episcopos et Superiores Ordinum, sed paulatim ad alias regiones et Ordinc3 extensa est, et tamquam g,e'lleralis norma in C. I. C. recepta. Propterea, r'eligiosi missionarii, qua religiosí, dependent e Superioribus Or– dinis vel Congregationis; missionaríí qua missionarii, e Superioribus missionis. Pariter bona temporalia missionum sunt secernenda; 11am, circa ea quae spectant ad religiosos, qua sociales Ordinis, rationem episcopis redd'ere non tenentur; circa bona vero quae intuitu missionis data fuerint, episcopi ius ha– bent rationem exigendi. Etsi Constitutio enixe insister'et in concordia animorum in communi con– silio, nihilominus multae exortae sunt difficultates in executione et praxi, ob quas haud parum detrimentum passae sunt missiones. Quare S. C. de P. F. opportunum iudicavit Instructionem special'.,'.m edere die 8 dec. an. 1929, in qua munia et iura ulriusque potestatis clarius et amplius determinantur. Secundum doctrinam S. Sedis missionarii omnes subiiciuntur Superioris ecclesiastici iurisdictioni, visítationi, correctíoni in iis quae pertinent ad sta– tionum regimen, sacrum ministerum, curam animarum, populi disciplinam, festo– rum observantiam, sacramentorum administrationem, scholarum directionem, seminariorum institutionem, cleri praesertim indigenae formationem, ad obla– tiones quae intuitu Missionis factae sunt et ad piarum voluntatum implem"en– tum in favorem eiusdem missionis. Superiori Ecd. pariter incumbit stationes missionales constituere, scholas inferiores et superiores ap'erire, orphanotro– phia, nosocomia, dispensaría aliaque caritatis opera providere, sacella et eccle– sias eriger'e, catechun1enatum instituere, de idoneitate cathecl1istarum Ludicare, totamque missionem moderad atque sine illius consensu in missione nullum opus inchoari, immutari aut supprimi potest. Ouoad ad bona temporalia administranda, in Superioris Ecclesiastici po– testate sunt opes et media sen adium'enta missionis. In ei,us manu sint oportet subsidia quaecumque missioni data, sive haec ab operibus missionum Pontifi– ciis, sive aliunde proveniant et a privatis vel civilibus auctoritatibus intuitu missionis oblata fuerint. Haec cum Consilio suo ipse administrat sicut 'et f.un -

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz