BCCCAP00000000000000000000391
Christologia in apocalypsi Baruch syriaca 39 possit, ut iusti affligantur ac pereant, impii autem vincant ac vitam pro– spere agant? >>. Proponitur igitur problema illud de origine malí in mundo, quod Ps.-Baruch ita solvere videtur: << Calamitates sunt poenae peccatorum: populus Dei victoriam, gloriam ac felicitatem in indicio et regno messianico assequetur; plena autem omnibus fiet iustitia in vita futura ,> l. Ad hanc conclusionem pervenit per 77 capita, quae forma dialogata sunt composita. Genus dicendi, ait Szekely, gravitatem atque elegantiam quandam praesefert, et dolore ac luctu lectorem commovet, imo aliquando tragice grande est, saepe tamen diffusum ac nimis verbosum eademqué repetens. Multae partes abundant parallelismis, aliquae autem vera carmina sunt (e. gr. . 10 et 48) >> ( 2 ). II. De Jfessiae tempore, f>e1so1ta, opere. Ad bene intelligendam recteque interpretandam doctrinam huius Apo– prae oculis habenclus est duplex status animi quem auctor vi– cissim demonstrat: modo dete1 iora quaeque timens, modo laetissima omnia sperans. Et re quidem vera, aliquando auctor cogitans de illa strage, in qua alma Sionis civitas ab inimicis destructa omnino fuit, vehementissimum dolorem per suas visiones ac locutiones diffundit, átque in lamenta ma– gnae tristitiae plena prorrumpit: << Advocabo Sirenes de mari, et vos Lilithae e deserto venite et Satyri et ferulae e silvis: evigilate et accin– gite femora vestra ad planctum et assumite mecum lamentationes et plan– gite mecurn » (! O, Alias vero ipse auctor, quasi urbs sacra a Ro~ manis nondum eversa fuerit, laetissimus de felicítate regni messianici loquitur, de victoria Messiae super omnes gentes, necnon de illis bonis messianicis quibus Israelitae fruentur Propter hace duo elementa ac proptcr alias quasdam discrepantias, nonnulli critici asserunt Apoc. Baruch conflatam esse ex aliis apocalypsibus iamiam existentibus, alii autem vo- lunt, diversis fontibus scriptis fuisse compositam: et sic De (l í K'IWSKO, op. dt., p. 1060. Bibliotlzeca Apocryplza, p. 277. Cf. etiam 1-25. 31-35. 41-52. 75-87. í') Sic in 26-30. 36-40. 53-74 etc. apocal31pses .fuives, l. c.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz