BCCCAP00000000000000000000391

48 Eschatologia Messianica IV libri Esdrne simpliciter a N. T. Quid ergo dicendum? P. FREY (t), valde cante agitat hoc problema, retinens quod stricte loquendo, similitudines illae ex in– fluxu V. T. explicari possent; quamvis N. T. influxum a priori non neget. P. VrTTI supposito quod Esdras post doctrinam Christi et Pauli longe lateque diffusam scripserit, strictiorem relationem ínter auctores canonicos et Esdram a primis esse repetendam admittit, quamvis simul eleganter notet, si forte aliquando corticem, numquam vero nostrum auctorem medullam attigisse conceptuum. Et re vera doctrina escl1atologica apocryphi et quidem 111 ea re quae maxime essentialis est, Novo Testamento prorsus opponitur: dum emm Cbristus Dominus saepe dicit se mundum esse indicaturum, Esdras in 6, ti affirmat iudicium per Deum et non per alium esse faciendum. Locus qui certo manum christianam postulare videtnr, est 7, 28 ubi legitur << Filius meus Iesus >>; quarnvis P. FREY (l), retineat hoc non necessario habendum esse ínterpolatum cum auctor iudaeus potuerit vo– lens nolens aliquem intluxum christianum pati; ideae enim et doctrinae rnaxime vulgatae constituunt velut aerem qui necessario respiratur. Si ergo Esdras scribit post diffusionem Christianismi, cur doctri– nam et praedicationem Christi non acceptavit? Ratio est quia Messias novae Religionis nullo modo respondebat conceptui traditienali et vivis– simac populi cxpectationi. Quornodo enim loco ducis, bellatoris, dominatoris u111vers1 orbis, potentis tríurnphatoris. ardentis restauratoris collapsae theocratiae, accep– taret humilem puerulum natum in praesepio, qui affirmabat se in mun– dum ,·enisse, non ad host(cS humanos clebellandos, sed ad peccatum des– truendum; qui tandem supplicium crucis subierat, potius quam palmam triumphalem acciperet? Oporlebat ergo ut prius vincula quibus iudaismo connectebatur, energice infr,mgNet; oportebat ut legitimam patrnm expectationem et spem abiiccret, id(¡ue eo tempore quo po¡mlus cala– mitatilms et vexationibus quam maxime exercehalur; iam vero ad tantam virtutem auctor noster 11011 erat satis paratus, quarnvis ab ea fortasse non longius abesset; ut patet praecipue ex Yiva praeoccupatione salutis individualis, quae partem haud spernendam constituit suae eschatologiae, illique characterem satis originalem praehet prae aliis apocalypsibus, quae generatirn problema indi viduale omnino negligebant. ( 1 ) FREV, O. ") Christus-Adam, rn Bíblica í8) 1927, p. 394. ~ª) P. FREY, o. ,·.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz