BCCCAP00000000000000000000391
Es hatologia Messianica IV libri Esdrae 47 constituunt simulque tanquam praesagium, veluti antelucana lux sunt ha– benda, ultimae et transcendentalis felicitatis in altero regno a singulis consequendae. II. De Universalismo in Esd1a!olol1ia IV hsdrae, De hac re, quae maximi momenti est in nostra im·estigatione, di– ligentius in sequentibus agetur. Interim notamus, auctorem nostrum, si de Eschatologia temporali fit sermo, non cogitasse restaurationem fore universalem. Clara sunt enim verba 6, 55. 56: « Propter nos Domine, creasti saeculum; residuae autem gentes ab Adam natae, nihil sunt, quasi stillicidium de vase ,> et infra, v. 59: « Si propter nos creatum est sae– culum, quare non hereditatem possidemus? >>. Si tamen quaestio fit relate ad Eschatologiam transcendentalern af– firmari posse videtur, illum quaestiones altiores de salute omnium om– nino hominurn et vidisse et considerasse, quamvis cum Messianismo componere non potuerit oh praeindicia nationalia quae, praeter alia, fal– sam prophetarum interpretationem causahant. Non ergo probanda videtur opinio quam recentissime expressit MUNDLE e) qui sine ulla distinctione putat universalismum Esdrae esse tantum ficticium absque ulla intrín– seca realitate. III. Fon/es hsdwtolo,r;iae 1 V Esdrae. Ex conclusionihus nunc fere ab omnibus admissis relate ad aetatem compositionis nostri operis, ernitur nullo modo quaeri posse de eius in– fluxu in scripta canonica N. T.; sed quaestionem modo et sensu omnino contrario ponendam esse, nempe utrum auctor, qui exeunte primo post Christum saeculo scribehat, aliquem colorem christianurn in suis ideis eschatologicis exhibeat. In genere auctores veram dependentiam negant; similitudines tamen negan non possunt. Quod vero ad explicationem attinet aliqui ut SAN– DAY putant affinitates praesertim cum S. Paulo posse explicari ex communi fonte, nempe ex influxu doctrinarum scholae Gamalielis, quam Apostolus et noster auctor frequentassent. Boox ipse, explicat ana– logías, recurrendo ad fontem communem proprie dictum. CHARLES 1 1 ) Das Religiüse Problem des ,•ierten Esrnbuc!ies in z,,itschrift für alt. \Vissenschaft (47) 1929. (2) Boox, T!ie Ezm Apoka!ypse, praefatio Sane.lay, p. (l) Boox, O. c., p. LXXIV. ( 4 ) CHARLES, A critical EiistorJ' of tlze doctrine of a 1913) et praesertim in Tlze Apokalypse of Baruk.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz