BCCCAP00000000000000000000388
86 Vae divitibus malis tatis eiusdem et formidolosae ultionis quam a Deo magnis damo– ribus postulat, videlicet, quia aequivalet homicidio: et cum illud crimen ponatnr ad modum exempli pro qualibet iniuria et abusu potestatis divitum in pauperes, (una species pro toto genere), etiam verbis (( addixistis, occidistis )) v. 6, exprimitur omne genus oppres– sionis, violentiae, persecutionis, calumniarum, totus denique mo– dus agendi iniquus divitum erga iustos. Bene rem exponit Esnus, qui huius interpretationis mitigatae verbi (( occidistis )) fautorest: (< Quod ait ' addixistis, occidistis... ' synecdochice sic accipi potest ut comprehendat omne genus calumniae, violentiae et oppressionis.. Sicut ergo in superioribus, alía divitum vitia taxata sunt, ut ava– ritia et luxus et mercedis operariorum detentio, ita hic notat quod pessimum est, violentiam scilicet, atque calumniosam iustorum pauperum oppressionem; quae interdum etiam usque ad mortis machinationem procedit )) (in h. 1.). Ita etiam intelligitur melius praesens << resistit )), ch-1:11:cfaonat. Iustus male tractatus non opponit vobis resistentiam, cum tarnen adhuc in vita sit, vel quia debilior vobis est, vel praecise quia iu– stus est et evangdicam mansuetudinem (Mt 5, 39 sectatur ve– stigia premens lVIagistri sui, << qui cum malediceretur, non rnaledi- . cum pateretur, non comminabatur; tradebat autern iudi– canti se iniuste )) (I Pe 2, Si antem sensu proprio occidendi" poneretur, difficilius i11- telligeretur illud praesens "resistit qui enim iam oecisus est, non potest resistere. Qnae consideratio valet quoque contra eos qui "iustum >, expli– cant de Christo, cuius iamdudum praeterierat: "dicitur enim quis iniurianti non resistere tune quando patitur, non posteaquam passus est" IESTIUS, in h. l.). Perperam contendit RoPES verba postrema "non resi– stit vobis n, legenda esse interrogative sic: " nonne resistit vobis " ? Proba– biliter IACOBUS testimonium iusti in die iudidi adversus oppres– sores suos; et haec comminatio esset quasi nltimum fulmen in eos immis– smn, antequam eos relinquat. Ita modo digno absolveretur haec pericopa, tanto vigore plena; post tot demmtiationes ruinarum divitibus intentatas exspectatur non finis quietus per commemorationem summissae patientiae iusti, qui 11011 resistit, sed finis energicus et paene tragicus, interminatio nempe divini iudicii, in quo a insto olim ab eis oppresso denuntiabuntur. Sed in hac explicatione tempori praesenti datur sensus fu– turi, et hoc sine ratione sufficienti. Narn Iacobus vult hoc modo potius suavi absolvere ut paret transitionem ad sequentia, ubi commendat fratribus patientiam. Praeterea, illa non resistentia seu mansuetudo iusti est tacita sed energica reprehensio divitum,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz