BCCCAP00000000000000000000383
99 Art. 3. DISPENSATIO IMPEDIMENTORUM Impedimenta, sive ad validam sive ad licitam admissionem in Novitia• tum, prout a Codice J. C. in canone 542, 1º et 2º taxative enumerantur constituunt jus commune Religiosorum ac proinde legem generalem, cujus dispensatio reservatur S. Sedi; pro illis vero impedimentis juris particularis uniuscujusque Religionis ad leges proprias recurrendum est pro dispensa– tione talium impedimentorum, ibi enim determinabitur utrum ad Superiorem Generalem cum suo Consilio necne competat dispensatio vel utrum etiam reserventur ipsi S. Sedi. Procul dubio, si aliquis admissus est habens impedimentum irritantem seu invalidantem Novitiatum, juridice nihil facit ac proinde sine dispensa– tione invalidum Novitiatum peragit. Attamen non semper dimittendus est candidatus, si enim agatur de impedimento per se cessante, v. gr. adimpleta aetate quindecim annorum, ex praescriptione poenae, etc., vel a superiore competente ablato per validam dispensationem, Novitiatus valide incipitur a momento cessationis vel dispensationis. Tempus vero transactum ante cessationem impedimenti vel ante legitimam dispensationem n ullimode computandum est ad Novitiatum canonicum requisitum, nisi ratihabitio specialis concessa fuerit. Si impedimentum ex illis sit, quae dispen-sari non possunt seu non solent, Novitius dimittendus est. Cum autem quis Novitiatum ingressus est cum impedimento simpliciter impediente Novitiatus valide quidem peragitur sed etiam durante Novitiatu dispensatio impedimenti impetrari ·debet, nisi agatur de impedimento ex se cessante. Superior tamen non teneretur absolute ad hanc dispensationem impedimenti petendam et posset novitium impeditum dimittere. Sive agatur de impedirhentis invalidantibus sive de impedimentis impedientibus, cum hujusmodi impedimenta dolo occultata seu reticita sunt, abstrahendo etiam a nullitate admissionis, causam dant dimissioni a Novitiatu (1). (1) VIDAL, o. e, n. 260, p. 214-215; VERMEERSCH-CREUSEN, o. c., vol. l, n. 688-689, p. 491-492; LARRAONA, CPR., vol. 18, p. 232-233,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz