BCCCAP00000000000000000000383
DE IMI'EDIJ\IENTIS ADJ\IISSIONIS AD NOVITIATVM aliquam latini ritus, nisi sub conditionibus infra examinandis, Quare, si quis legitime ipsum ritum orientalem reliquit (1), ipse non ligatur hoc impedimento. Prohibentur ingredi Orientales in latinis Religionibus ex eo quod practice ipse ingressus Religionis secum ducebat mutationem ritus, quod sine indulto apostolico fieri nequit; hinc quod prohibeantur sine venia S. Congregationis. Proinde, non censetur prohibita admissio in Novitiatum Religionis ritus latini illorum Orientalium qui, proprio retento ritu, praeparantur ad constituendas domus et provincias religiosas ritus Orien– talis; igitur, ad hanc admissionem nulla licentia S. Congregationis est necessaria, ut aliunde declaravit Pontificia Commissio lnterpretationis Codicis, die 10 Nov. 1925 (2) in sequenti dubio: «An in Religionibus latini ritus sine venia, de qua canon 542, 2º, licite admitti possint ad Novitiatum Orientales, qui, proprio retento ritu, praeparantur ad constituendas domus et provincias religiosas ritus oriental is», et responsum fuit: «Affirmatioe». Semper, ut Orientalis admitti possit, requiritur licentia in scriptis S. Congregationis pro Ecclesia Orientali. Ex Motu proprio «Dei providentis», 1 Maii 1917 Benedicti XV (3), S. C. pro Ecclesia Orientali locum obtinuit S. C. de Propaganda Fide pro rebus ad Orientalem Eccle– siam pertinentibus. Unde huic Congregationi petenda est licentia in scriptis quidem. Ut autem obtineatur, certe illa sunt exponenda quae jam in litteris Praefecti S. C. de Propaganda Fide 15 Junii 1912 recensebantur, nempe: < ... in supplici libello casus perspicue proponendus est cum omnibus suis adjunctis; et exprimi non solum debent nomen, agnomen, aetas, ritus et dioecesis postulantis, sed, si de viro agatur, praecipue explicandum est utrum admitti postulet in Institutum votorum solemnium vel simplicium, et an pro statu clericali ve! laicali» (4). Obtento rescripto S. ,C. pro Eccles'i~ Orientali, licite potest admitti candidatus Orientalis in quacunque Religione ritus latini (5). (1) Can. 98, § 1, 3, 4. (2) A. A. S., vol. 17, p. 582 et sq. (3) A. A. S., vol 9, p. 529 et sq. (4) A. A. S., vol. 4, p. 534-535. (5) VERMEERSCH-CREUSEN, o. c., vol. 1, n. 687, p. 491; VIDAL, o. c., n. 259, p. 213-214; BIEDERLACK-FOHRICH, o. e , n. 75, 6), p. 126; LARRAONA, CPR., vol. 18, p. 226-232.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz