BCCCAP00000000000000000000383
lllc1:PEDl1\1ENTA LICITAE All1\IL"S!OXTS 97 permissum vi hujus decreti, ut vult Vermeersch (l), sese accommodandi ritui latino sine supplicatione indulti facta Sanctissimo, verba enim S. Congregationis sunt valde clara. Anno 1894, die 30 Nov. Leo XIII per Constitutionem «Orientalium dignitas Ecclesiarum», quoad ingressum Orientalium in religiosas latinas Sodalitates praecepit: «Nulli, utriusve sexus, Ordini vel Instituto religioso latini ritus quempiam Orientalem inter sodales suos fas erit recipere, qui proprii Ordinarii testimoniales litteras non ante exhibuerit» (2). Ergo sine litteris proprii Ordínarii Orientales non poterant recipi in Religionibus latinis. Sed praedicta Constitutione Leonis XIII minime derogabantur dispositiones anteriores S. C. de Propaganda Fide, ut multi ita credebant saltem in praxi; etenim recipiebant candidatos Orientales in Religionibus latinis, sed sine ulla licentia scripta S. Congregationis. licet utique curn litteris testimonialibus proprii Ordinarii. Quapropter S. C. de Propaganda Fide, sen melius Praefectus ejusdem S. Congregationis, die 15 Junii 1912 (3) «opportunum duxit Superiorum omnium, lnstítutis religiosis latini ritus, cujusque formae ac utriusve sexus, praepositorum, in mentem revocare obligatioriem qua tenentur, consulendi nempe in scriptis sacram hanc Congregationem antequam ínter sodales suos aliquis Orienta lis cooptetur». Praeterea, normas ibi tradit pro observatione hujusmodi obligationis. Ita praeformata fuit disciplina canonica hodie vigens. B) DISCIPLINA VIGENS. Catholici Orientales, qui actu pertinent ad ritum Orientalem ad normam juris (4), nequeunt recipi licite in Religionem Congregationem pertinere desierint, eo ipso suum ritum orientalem sequi teneantur. b) Si alumni vel alii in Ordinern vel Congregationem Religiosarn latini ad ritus statum clericalem sint recipiendi, recurran! ad S. Sedem. e) Quoad recipiendos vero in hujusmodi Ordinem seu Congregationem ad statum laicalem supplicarzdum SS.mo pro indulto se ritui latino accom– modandi, quamdiu in eodem laicali statu perseveraverint, prout supra de Sororibus Religiosis dictum est•. Cfr. C. S. C. D. P. F., vol 2, n. 1633; SEREDI, Fontesj. C., vol 7, n, 4909, p. 511-512. (1) Dicebat Verrneersch: ,Sed decretum istud recursum ad S. Sedem pro iis solis candidatis qui clerici fieri velint exigit. De candidatis autem orientalibus Sororum latinarum ve! de laicis lnstituti vírorum, ídem decretum permisit ut, excepta communione paschali, sine transitu ad ritum latinum, se ritui latino accomodare possent, ita ut si ex Instituto discederent ritu orientali statim iterum tenerentur. Quare ne quidem ad ritualem difficultatem solvendam recursus ad S. Corzgregationem Propagandae Fidei utilis est•. VE1rnEJEJRSOH, Periodica, etc.. vol. 6, p. 244 et sq. Sed legatur attente ipsum decretum, prout in nota praecedenti refertur, et nullibi fit mentio de permissione, potius vero dicitur tam in a) quarn in e) «supplicandum SS.mo » pro indulto obtinendo. (2) C. S. C. D. P. F., vol. 2, n. 1883, p. 315-116 (3) A. A. S , vol. 4, p. 534-535, (4) Can. 98.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz