BCCCAP00000000000000000000383
96 DE IMPEDIMENTJS ADl\11SS10NJS AD NOVITIATV:!\il: Novitiatus non Professionis directo et primario. Quapropter Superior admittens non debet praevertere S. Sedis judicium, praesumendo dispensa• tionem obtentum iri, qua Superioris praesumptione non ligaretur libera voluntas S. Sedis in dispensationibus concedendis vel negandis; quod praesertim hatiendum est prae oculis in illis irregularitatibus quae non ita facile dispensantur. Indubitanter, impedimentum non afficit illas irregularitates, quae per ingressum in Religionem aut per professionem religiosam solemnem ex jure communi tollantur (1), aut etiam ex privilegio, per quamcumque professionem. Immo generatim affirmandum est impedimenta ad sacerdotium non obstare admissioni licitae in Novitiatum, si impedimentum sit tempo· raneum, et tempore quo ordinatio facienda erit, jam cessaverit ut evenit in impedimento servitii militaris. Licite igitur ad Novitiatum admittuntur absque previa dispensatione qui lege servitii militaris adstringuntur. Semper ergo ac impedimenta certo tempore cessabunt, tune canon 542, 2°, non impedit quominus adspirantes ad Novitiatum in statu clericali recipian• tur, modo susceptio ordinum tune locum habeat cum impedimentum jam cessavit (2). 6) "Orientales in latinis religionibus sine venia scripto data Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali". A) EvoLUTIO HISTORICA, S. C. de Propaganda Fide in generali conventu habito die 1 Junii 1885 praescripserat Orientales non posse recipi in Ordinem vel Congregationem Religiosam virorum ad statum clericalem absque praevio recursu ad S. Sedem singulis in casibus; de candidatis autem Orientalibus Sororum latinarum vel de laicis Instituti virorum, idem decretum statuit «suplicandum Sanctissimo pro indulto sese ritui accom– modandi in omnibus, etiam quoad communionem paschalem, quamdiu in Ordine vel Congregatione Religiosa perseveraverint» (3). Unde non erat (1) Can. 984, 1 º. (2) VElRMElElRSCH-ÜRElUSEJN, o. c., vol. 1, n. 686, p. 490-491; VIDAL, o. c., n. 258, p, 212-213; Br.woEJRLACK-FüHRICH, o. c., n. 75, p. 123 et sq., ScirAFEJR, o. c., n. 22l, p. 273 et sq.; CORONATA, o. c., vol. 1, n, 571, 5°, p. 695; FANFANI. o. c., p. 203. (3) Propositum fuerat S. C. de Propaganda Fide hunc quaesitum, inter multa alia, videlicet: «Quali istruzioni convenga dare sull'ammissione negl' lstituti Regolari dei giovani «utriusque sexus» appartenenti alle scuole o ai convitti delle Missioni (in Oriente)» Ad quod responsum fuit hoc modo: «a) Si quae alumnae aut aliae puellae ritus orientalis recipiendae sint in Congrega– tionem Religiosam latini ritus, supplicandum SS. mo ut ipsae, quin ideo ad ritum latinum transeant, sic receptae in hujusmodi Congregationem, quandiu in eadem perseveraverint, in omnibus, etiam quoad communionem paschalem, latino ritu sese conformare possint et debeant. Quod si deinceps, quacunque de causa, ad
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz